Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
95 ficiorum ecclesiasticorum considerantur, per alium legendis, minora stipendia, quam in fundatione destinata sint, dari queant; quia tamen ejusmodi imminutio in stipendiis manualibus seu adventitiis Constitutionibus apostolicis severissime vetita est: omnino caveant, ne ex stipendiis quotidianis, quae alteri Sacerdoti absolvenda donaverint, etiam ipso consentiente, quidpiam sibi retineant; memores, hujusmodi stipendii partem sibi retinentes praeter alias poenas, arbitrio Ordinarii infligendas, si sint saeculares, excommunicationem majorem, si clerici, suspensionem, utramque Pontifici reservatam, juxta Constitutionem Bened. XIV. Quanta cm a, go. Junii 1741. editam, ipso facto incurrere. Atque, ut multa paucis comprehendamus, cujusvis mercedum conditiones, pacta, et quidvis pro Missis novis celebrandis datur, nec non importunas, atque illiberales eleemosynarum exactiones potius, quam postulationes, aliaque hujusmodi, quae a simoniaca labe, vel certe a turpi quaestu non longe absunt, in Missarum celebratione prohibemus. Trid. Sess. 22. Decret. de Observ. et evitand. in celebr. CAPUT X. Dc Ordine Divinorum Diebus Dominicis, ac Festis. Ad augendam Missae sacrificii dignitatem, et venerationem plurimum conducit, si debito loco, et tempore illud peragatur. Hinc cunctis Parochis, ecclesiarum Rectoribus, atque Sacerdotibus saecularibus, et regularibus imponimus, ut nonnisi in ecclesiis, aut publicis capellis celebrent; in quorum autem parochia capella quaedam, seu oratorium privatum