Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

extiterit, ii curam gerant, quatenus facultas in eadem publice exponatur, ac nonnisi tot Missae, et illis diebus, quot, et quibus concessae fuerint, dicantur. Nullum praeterea vagum, et ignotum Sacerdotem, seu saecularem, seu regularem ad celebrandum in sua ecclesia admittant, qu'n prius bonum Ordinarii, aut Superioris sui religiosi testimonium exhibeat. In omnibus porro ecclesiis parochialibus tum matribus, tum filialibus sequentem divinorum ordinem diebus festis, et dominicis volumus observari: A festo S. Georgii Militis, et Martyris usque festum S. Micha­elis Archangeli hora octava matutina detur campana primum media nona secundum signum, nona vero compulsetur. A festo autem S. Michaelis usque ad festum S. Georgii primum media nona, alterum nona, demum tertium signum media decima campanae pulsu edatur. Paulo post nonam, vel mediam decimam sacrum cantatum fiat; post hoc concio habeatur. Absoluto sacro sermone, si quae publicationes de servandis orationibus, ac devotionibus, aut matri­moniorum denuntiationes necessariae fuerint, institu­antur ; festa item de praecepto, et jejuniorum dies, si qui intra proximam septimanam occurrerint, po­pulo annuncientur, et in quonam loco divina proximo die festo, ac dominico celebranda sint, promulgetur, ac demum actus theologici populo per Concionato­­rem praeorentur. Si tamen nonnulli Parochi oppor­tunius judicaverint, ante sacrum, vel intra solennia Missarum post evangélium ad populum dicere, id prudenti eorum arbitrio relinquimus, quemadmodum et alias constitutiones nostras, et Praedecessorum nostrorum, qui certis inducti causis pro quibusdam parochiis specialem divinorum ordinem praescripse­runt, porro etiam observari volumus. A meridie toto

Next

/
Thumbnails
Contents