Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

dimus, unice indigentiis Dioecesis subvenire Vosque, in Christo Dilectissimi, in obeundo munere Sacerdo­tali succolare intendebamus. Quia tamen sat superque compertum habemus nihil omnino prodesse optima quaeque ac saluberrima instituisse, nisi quisque omni studio iis etiam servandis et exequendis incumbat, ideo sincera illa charitate, qua vos omnes paterne complectimur, sed et una episcopali Nostra auctoritate, qua Dei gratia polle­mus, omnes et singulos vestrum religiose obligamus, ut haec praescripta ad amussim servetis nec tentet quisquam iis sub quocunque praetextu contraire; sed si quid dubii aut difficultatis in exequendo emerserit, alacri animo recurrite ad Officium Dioecesanum, ut inde de opportunis remediis et iusta interpretatione praevie provideatur. Volvite proinde, in Christo Charissimi, et revol­vite, optamus, quam frequentissime libellum hunc de vita, moribus, dignitate et munere Sacerdotali tam salutari modo agentem, et eum non solum in obe­undis muneris partibus ducem sequiminor, sed una per crebram eius lectionem firmetur in vobis fides viva ad aedificandum, acuatur zelus ad regnum Dei dilatandum, roboretur virtus ad retundenda tela in­imicorum, sitque vita vestra vocationi sacerdotali apprime conformis, mors quondam beata et maneat vos retrib-utio aeterna! Hoc votum cordis et haec precatio oris Nostri; Dominus autem Jesus Christus, Magister et Salvator noster obsecundet votis largiaturque per intercessio­nem Beatissimae Matris Mariae gratiam vobis ex alto ! Datum Sabariae die 31. Decembris 1883. CORNELIUS mp., Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents