Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

- 78 -scriptus est usus s. olei, quovis anno a die Coenae Domini, oleo ab Episcopo recenter benedicto uta­tur ; vetus seu in lampade ecclesiae, seu alio igne consumat, et universim s. liquores in loco decenti et clauso asservet. Porro ad vitandam omnis ava­ritiae suspicionem pro administrati one sacramento­rum nihil omnino petat, aut sponte oblatum accipiat, praeterquam stolam eam, quae, et pro quorum sa­cramentorum collatione juxta Dioecesis nostrae le­gem, et consuetudinem ordinata est ; et hanc etiam tam modeste, ac prudenter exigat, ut nulli offensio­nem, et querendi occasionem praebeat. Ut vero fidelis populus ad suscipienda sacra­menta majori cum reverentia accedat, atque ani­mi devotione secundum Cone. Trid. Sess. 24. c. 7. de Reform, cuivis Parocho, et parochiarum Admi­nistro praecipimus, quatenus priusquam ea admi­nistraverit, illorum vim, et usu m pro captu suscipi­entium pie, prudenterque lingua vernacula explicet, nec ullum ad illa suscipienda accedere patiatur, nisi sufficienti scientia instructus fuerit, et exteriori quo­que habitu, et vestium modestia debitam erga illa venerationem prae se tulerit. Hinc videat, ut viri depositis armis, feminae modesto cum vestitu, ac omnes alii, qui in sacramentorum administratione aliquod officium praestant, remoto inani colloquio, actuque indecenti, pie, ac devote intersint; atque omnia ea subsidia admoveat, quae divinorum myste­riorum aestimationem ac venerationem in animis fide­lium augeant.

Next

/
Thumbnails
Contents