Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
79 CAPUT YI. Dc Baptismo. Qam necessarius sit ad salutem Baptismus, ex institutione Christi apud Joan. c. j v. 5. dicentis : Ahsi quis renatus fiuemt ex aqua, et Spiritu s.. non potest introire in regnum Dei atque ex traditione, et definitione Ecclesiae, Trid. Sess. 7. can. 5. de Bapt. luculenter patet. Quapropter omnes Parochi fidelibus suis saepe proponant, Baptismum vel fluminis, vel flaminis, vel sanguinis, et Baptismum fluminis in re, vel in voto cuivis homini, seni, et infanti, capaci, et incapaci rationis, absolute, et necessitate medii necessarium esse, Trid. Sess. 6. c 4. de Justificatione, et Baptismum flaminis non in solo Baptismi desiderio, sed in perfecta Dei charitate ; Baptismum sanguinis in martyrio consistere ; Baptismum vero fluminis aqua naturali confici. Atque hac de causa moneant, ut infantes suos, quo citius poterunt, ad baptizandum in ecclesiam deferant, vel si periculum vitae adesse cognoverint, domi per aliquem seu virum, seu mulierem, baptisandi peritum baptizari faciant. Doceant eos, quod materia remota hujus sacramenti ordinaria sit aqua per Sacerdotem benedicta ; in casu autem necessitatis quaecumque aqua naturalis seu ex fontibus, seu fluviis, lacubus, aut pluviis sumpta sit licita, et valida ; forma vero haec verba : Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus s. Ideoque Parochi, et parochiarum Administratores in matre sua ecclesia fontem baptism?,lem e ritu Ecclesiae Sabbato s. et Sabbato ante Pentecosten benedicant, eumque clausum, et mundum teneant. Instruant de maximis ejus effectibus,