Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

77 salutis illius, cui ministrare cupit, desiderio, liben­tissime, et ut potest, celerrime accedat ; quinimo ex cathedra suos praemoneat, ut dum opus fuerit, quamprimum, et libere, nullius temporis, aut incom­modi habita ratione se advocent. Alienis tamen pa­­rochianis absque gravi causa et consensu ipsorum Parochorum nulla sacramenta administret In quo­rumvis sacramentorum administratione superpelliceum aut rochetum, et stolam convenientis coloris adhi­beat, ac intentionem faciat, id, ac eo modo agendi, quod et quomodo Christus Dominus instituit, et s. Mater Ecclesia intendit. In ipsa sacra functione eam oris, ac totius corporis compositionem prae se fe­rat, quae pietatem, ac mentem in coelestibus su­spensam spiret, et in circumstantibus devotionem accendat. Caveat, ne preces, et exorcismos in col­latione sacramentorum praescriptos, minime autem formam sacramentorum e memoria recitet, multo minus volubili lingua absorptis, et truncatis vocibus propere dicat: verum cuncta verba tam sancte, graviterque pronunciet, quasi ob oculos tum suos, tum circumstantium eximia illa dona ponere videa­tur, quae in eo sacramento continentur. Ritus prae­terea, et caeremonias ab Ecclesia inductas, ac in rituali dioecesano contentas saepius relegat, ac di­ligenter addiscat, neque eos pro lubitu suo seu im­mutet, seu omittat, memor anathematis illius, quod Cone. Tnd. Sess. 7. can. 13. de sacramentis in genere, in eum pronunciavit, qui dixerit, receptos, et approbatos, Ec­clesiae catholicae ritus in sólenni sacramentorum admini­stratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a Ministris pro libitu omitti, aut in novos alios per quemcumque ecclesia/um Pastorem mutari posse. In iis sacramentis, et sacramentalibus, in quibus prae-

Next

/
Thumbnails
Contents