Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
— 76 — suscipere illa oporteat Sancta nimirum sancte, et religiose tractanda sunt ; et mundi esse debent, qui ferunt vasa Domini. Unusquisque igitur, qui sacramenta conficit, ac ministrat, videat ministerium, quod accepit, ut illud impleat in Domino; Coloss. 4. v. /7. soliciteque curet se ipsum probabilem exhibere Deo, et operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. 2. Tini. 2. v. 1v Vere enim ministri Christi sunt et dispensatores mysteriorum Dei, ideoque quisque ex se quaerere, et se ipsum examinare debet, ut inter dispensatores fidelis inveniatur. 1. Cor. 4. v 1. Ouamobrem omnis Parochus, et Sacerdos, cujus est sacramenta administrare, tam puram, castam, ac religiosam vitam gerat, ut omni temporis momento paratus sit ad opus sanctae hujus administrationis. Quamvis enim sacramenta servatis omnibus essentialibus ministrata per pravitatem ministrorum virtutem suam non amittant : Trid. Sess. 7. c. 12. de Sacr. in genere : impure tamen ministrantibus mortem aeternam adferunt Antequam igitur quispiam ad sacramentorum operationem se accingat, conscientiam suam discutiat, et si se reum gravis noxae esse cognoverit, sacramentali confessione eam expiet, aut si confessarii copiam non habuerit, contritionem perfectam eliciat. Quod praeceptum confessionis tametsi ante administrationem aliorum sacramentorum obligare haud censeatur : ante celebrationem tamen missae sacrificii, aut eucharistiae sumptionem omnino stringit. Trid. Sess. 13. c. 7. de Euchar. Hoc modo praeparatus, dum ad sacramenta administranda accerseiur, non solum verbis, vultu, aut aliquo signo quampiam displicentiam aut impatientiam non pro dat, et se gravate iturum non ostendat, sed etiam vultu hilari, ac benignitate verborum, et accenso