Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

66 scribatis. Denique sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere. Coloss. 4. v. 6. Atque, ut labor vester non sit inanis, sed ex illo vos praemium, auditores autem fructum reportent, vos hortamur, et monemus ut recta, et pura inten­tione, non fine laudes humanas, aut quodpiam com­modum temporale obtinendi, sed unice gloriam Dei et animarum salutem procurandi, verbum divinum annunc etis. Docentibus vobis in ecclesia non clamor populorum, sed gemitus suscitentur', lactymae auditorum laudes vestrae sint. S. Hier. Epist. ad Nepotian. Qui praedicando vanam gloriam, aut quid aliud aucu­pantur, praeterquam, quod coram Deo mercedem perdant, reatum culpae contrahant, animabus parum, aut nihil utilitatis adferant, justo Dei judicio etiam coram hominibus existimationem amittunt, et vani audiunt. Hinc cum alias, tum praecipue ante s. sermonem devotas, et humiles ad Deum preces fundite, ut vobis gratiam bene docendi, auditoribus autem vestris utiliter discendi largiatur. Nam neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incre­mentum dat, Deus. /. Cor. 3. v. 7. Quantumcunque vos laboretis, et quamcunque studiosam industriam in persvadendis, et reducendis peccatoribus adhibea­tis, vestra lingua exterius in vanum laborat, nisi sit Spiritus intus, qui moveat. Ardenter itaque, et constanter pro vestris Deum orate, et omnem fidu­ciam felicis operis in ejus infinita misericordia collo­cate. Adhibete dein industriam in sermone vestro concinnando, ut is tempori, et auditoribus aptus sit; ut non ex fabulis, aut historiis profanis, ac minus probatis, sed ex s. Scriptura, Ecclesiae Conciliis, et Patribus constet. Graviter sane errant, qui nulla, aut

Next

/
Thumbnails
Contents