Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

levi diligentia in hoc opere utuntur; qui putant, pro rusticis valere, quidquid tumultuarie declamaverint; qui primum die sabbathi ad vesperum, aut plane die dominico mane se ad praedicandum parant. Sicut enim sine arte praedicant, ita effectum artis, qui in motu consistit, non producunt; et sicut cathedram sine labore conscendunt, ita sine honore, et fructu descendunt, ab ipsis plebeis aut ignorantiae, aut negligentiae notati Tantam incuriam cum Nos dis­simulare nec velimus, nec possimus, in ejusmodi serio invigilabimus, et animadvertemus; atque ad eam inposterum praecavendam omnes vos hortamur, ut conciones vestras diligenter componere, et describere studeatis; dum enim minime existimabitis, sermones vestros scriptos ad Nos perferri jubebimus, et ipsimet eos lustrabimus, ac si socordiam detexerimus, vos inpunitos non sinemus. Equidem non exigimus in s. sermonibus persuasibilia humanae sapientiae veiba; i. Cor. 2. v. 4. non luxuriantis ingenii, immaturique judicii flosculos: sed spiritum in soliditate doctrinae, et pondere verborum consistentem requirimus, qui auditorum mentes illuminet, et voluntates inflammet. Idcirco in panegyricis sermonibus sanctorum eam moderationem, prudentiam, et expressionem adhibea­tis, quae sanae Ecclesiae doctrinae sit conformis, neque illis, quod soli Deo competit, attribuatis, neque per inconvenientes similitudines, aut invidiosas compa­rationes eorum honori quidpiam detrahatis. In lauda­tionibus quoque funebralibus ea discretione utamini, ut omnem adulationem vitetis, et veras duntaxat defuncti laudes ad instructionem, et aedificationem populi proferatis. In omnibus autem sermonibus ve­stris eas virtutes, quarum exercitium inprimis negligitur, principaliter commendetis; vitia vero publica cum- 6y — 5*

Next

/
Thumbnails
Contents