Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

difficiliorem, et consequenter per Patres, et Doctores exercendam esse; sacramentorum autem Baptismi, et aliorum nonnullorum administrationem etiam In­ferioribus committi posse. Ex strictissimae hujus obligationis consideratione idem Apostolus profite­batur, necessitatem sibi incumbere evangelizandi, et sibi vae! esse, si non evangelizaverit. i. Cor. g. v. 16. Quemadmodum enim Pastores, qui ad justitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates fulgebunt'. Daniel. 12. v. g. ita qui officium praedi­cationis negligunt, veluti canes muti non valentes latrare, videntes vana dormientes, et amantes somnia, Is ai. 56. v. 10. terribile Dei judicium metuendum habent, qui absque dubio gregem suum de manu eorum requiret. Quare, Dilecti in Christo Fratres et Filii! quoniam vos estis Presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda vestra erigite ! Judith. 8. v. 21. omnes animi, corporisque vires in­tendite, nulli labori, ac diligentiae parcite, ut diebus saltem dominicis, et festis plebes vobis commissas pro vestra, et earum capacitate pascatis salutaribus verbis docendo ea, quae scire omnibus necessarium est ad sa­lutem, annunciandoque eis cum brevitate, et facilitate sermonis vitia, quae eas declinare, et virtutes, quas sectari oporteat', ut poenam aeternam evadere, et coele­stem gloriam consequi valeant. Trid Sess. 5. c. 2. de Reform. Nam quia omnium communes Patres, Do­ctores, et Medici estis spirituales; omnium etiam curam gerere, cujusvis necessitati providere, et cum Apostolo i. Cor. g. v. 22. omnibus omnia fieri debetis, ut omnes salvos faciatis. Modo filios, modo parentes, nunc servos, nunc dominos, nunc viros, nunc uxores, nunc senes, nunc juvenes erudiatis, et quae cuique propria sunt, paterna charitate, et sollicitudine prae-5

Next

/
Thumbnails
Contents