Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
— 45 tantum consanguineorum insatiabilem cupiditatem expleant. Sed actum agunt: quo plus donant, eo plus illi petunt, Ita ut se omnibus exspolient, debita contrahant, ac innumeris molestiis, et calamitatibus suorum mancipia se involvant. Et quid tandem solatii, honoris, aut commodi per tantas in consanguineos profusas expensas consequentur ? nisi quod hi immemores beneficiorum, et ingratos se exhibeant, et quod infelix Ecclesiasticus magnis curis, et sollicitudinibus corrasit, ipsi aut eorum filii, cito ac facile prodigant, atque in priore n, si non majorem paupertatem redigantur. Justo nimirum Dei judicio utrique puniuntur: Ecclesiastici quidem, quod contra Christi doctrinam, plus hos, quam Deum dilexerint; Math, io. v. 37. consanguinei vero, quod ea, quae piarum causarum fuerant, extorserint. Si itaque Clerici et suae, et suorum conscientiae consulere, suaeque stirpi coeli benedictionem impetrare cupiunt, proventus suorum beneficiorum juxta strictum praeceptum ecclesiae in pias causas erogent, et ex illis nonnisi titulo eleemosynae cognatis suis succurrant. Denique cum eodem Cone. Trid. Sess. 23. c. 8. de Reform, quos cunque ecclesiastica beneficia saecularia, seu regularia obtinentes admonemus, ut hospitalitatis officium in sanctis Patribus frequenter commendatum, quantum per eorum proventus licebit, prompte, benigneque exercere assuescant, memores, eum, qui hospitalitatem amat, Christum in hospitibus recipere. Si enim Deus a cunctis mortalibus hospitalitatem tantopere exigit, ut in extremo judicii die unam causam aeternae salutis hospitalitati, unam e contra perpetuae damnationis inhospitalitati attributurus sit; Math. 23. v. 35. 43. facile quisque perspicit, quanto magis eam ab Ecclesiasticis postulet, quos loco sui pastores, et patres