Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

- 46 -populi sui constituit. Estote igitur hospitales invicem sine murmuratione, unusquisque sicut accef-it gratiam, in alterutrum illam administrantes, i. Pet, ‘4. v. g. 10. Sed dum hospitalitatem sectati fueritis, monitum Christi Lucae 14. v. 12. memoria teneatis, ut videlicet non tam amicos, aut fratres vestros, aut vicinos divites vocetis, a quibus forte mutuam invitationem, aut aliquid aliud sperandum habeatis, verum pauperes, ac debiles magna charitate hospitio excipiatis, a qu bus nullam retributionem temporalem, sed pro illis mercedem aeternam a Deo expectare possitis, neque juxta regulam S. Chrysostomi, Dist. 42. c. 2. relatam de miseris, hospitibus, quinam sint ? multum inquirite; non enim ex vita eorum, quos hospitio exsci­­pitis, mercedem vobis retributurus est Deus, sed ex voluntate vestra, ex liberalitate, ex honorificentia, multa ex misericordia, et bonitate. Dein ad id etiam animum advertatis, ne dum fratres, ac amicos hospotio ex­ceperitis, comessationibus, et compotationibus indul­­geatis, ac ex virtute hospitalitatis, ad vitium intem­perantiae delabamini. CAPUT XII. De Scientia Ecclesiasticis, praecipue animarum Curatoribus necessaria. Si quis Ecclesiasticorum enumeratis vitiis cam­­erit, ante'atis autem virtutibus praeditus fuerit, eum quidem in se, et pro se bonum esse dicemus, aliis autem necdum utilem fore censemus. Praeter virtu­tem enim viro ad animarum servitia destinato neces saria est scientia adeo, ut difficile sit discernere, an

Next

/
Thumbnails
Contents