Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 44 cationis Clericis vetatur. Dist. 88. et c. fi. Ne Clerici', et Monachi. Certe .S'. Hieronymus Dist. 88. c. g. Ne­gotiatorem Clericum, et ex inope divitem, ex ignobili gloriosum velut pestem fugiendum esse declarat eo, quod talis rerum divinarum incurius, fraudulentus, et ar­rogans esse soleat. Sed et prohibemus, ne quispiam negotia saecularia, a statu ecclesiastico aliena, uti oeconomi, procuratoris, architecti, hortulani, medici, et hujusmodi in se assumat. Nemo enim militans Deo implicat se negotiis saecularibus; 2. Tim. 2. v. 4 quae praeterquam quod virum ecclesiasticum a divinis abstrahant, tandem nonnisi contemptum accersunt. Iiac de causa contra similes S. Canones gravissimas poenas decreverunt, uti ex toto Tit. 50. L. g. Ne Clerici vel Monachi saecularibus negotiis se immisceant, luculenter patet. Praeterea cum Cone. Trid. Sess. 2g. c. 1. de Reform, omnino interdicimus, ne ex reditibus ecclesiae consanguineos, familiaresve suos augere studeant, cum et Apostolorum Canones prohibeant, ne res ecclesiasticas, iiuae Dei sunt, consanguineis darent, sed etsi pauperes sint, ut pauperibus distribuant, eas autem non distrahant, nec dissipent illorum causa : imo quam maxime possumus, eos monemus, ut omnem humanum hunc erga fratres, nepotes propinquosque carnis affectum, unde multorum malorum in Ecclesia seminarium exstat, penitus deponant. Quam miser sit similium ecclesiasticorum status, quoti­diana experientia nos docet. Inordinato suorum amore intascinati diu, noctuque mentem versant, quomodo eos promoveant, patrocinia arte, vel pecunia iis pro­curent, domos, agros, ac villas comparent ? Hunc in finem non raro ori suo detrahunt, ecclesiae ex cujus beneficio vivunt, nihil praestant, pauperibus elee­mosynam substrahunt, et ad indigna delabuntur, ut

Next

/
Thumbnails
Contents