Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
34 quam servilem, sibi arrogare; experientia enim certum est, quod dum cocae, et ancillae in domibus Ecclesiasticorum auctoritatem matrumfamilias exercent, cubicula eorum libere, et arroganter ingrediuntur, cuncta pro lubitu disponunt, facile opinio aliqua sinistra, et laicorum offensio oriatur. Quod si itaque quaepiam muliebris persona, tametsi consanguinitate, aut affinitate Ecclesiasticis juncta, conditione sua abuteretur, aut plane licentiosae, quamvis cum extraneis, vitae suspicionem incurreret, eam serio corrigant, aut e domo dimittant; ne ipsis quoque per negligentiam, aut conniventiam, aliqua labes aspergatur. Nec ullus Clericorum se aut consuetudine, aut testimonio innocentis suae conscientiae hoc in genere tueatur. Nam tali cum 5. Isidoro primum respondebimus : l. 2. Synon. t. 16. Multa sunt consuetudine vitiata, multa pravo usu praesumpta, multa contra pudicos mores illicite usurpata; cedat consuetudo auctoritati', pravum usum lex et ratio vincat; adime consuetudinem; serva legem. Deinde cum 5. Hieronymo L. 2. Epist. g. dicemus : Quod si dixeris, et mihi sufficit conscientia mea, habeo Deum 'Judicem, qui meae vitae est testis, non cui 0 quid loquantur homines : audi Apostolum scribentem : Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Rom. 12. v. /7. Consideret talis doctrinam, et exemplum doctoris gentium, qui tametsi dicat, licitum esse citra scandalum idolothytis vesci, tamen subinfert: Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem, i. Cor. 8. v. 13. Denique quamvis in Judaea more receptum fuerit, ut Apostoli pias mulieres, quae de facultatibus suis ipsis ministrarent, absque offensa circumducere possent, uti ipsémét Paulus