Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

i. Cor. g. v. /5. testatur: Numquid non habemus po­testatem mulierem sororem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ? nihilominus ibidem ait: v. 12. Non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Abstinuit nimirum ab hujusmodi, licet inno­cuo mulierum contubernio, ne gentibus, quibus prae­dicavit, quoquo modo offensionem praeberet. Hac de causa prohibemus, ne Ecclesiastici cum quibus­cunque feminis, licet consanguineis, uno curru qua­cunque opportunitate, et tempore vehantur, ne nimirum aliis, qui hujusmodi cognationis ignari sunt, occasio­nem sinistre suspicandi, et loquendi praebeant. Nos quidem omnem nostri ex parte incontinentiae labem a Clero nostro removere, imo etiam suspicionem fugare cum Dei adjutorio conabimur: verumtamen V. A. Diaconis serio injungimus, ut in hoc puncto circa omnes sibi commissos non solum in consueta annuali sua informatione Nos edoceant, sed etiam alias, quandocunque per anni decursum vel minimum observaverint, absque mora informent, quatenus in tempore, antequam videlicet, quis in apertum scan­dalum prorumpat, et habitum contrahat, debitam correctionem adhibere, et hoc vitium in herba suffo­care queamus. Quodsi nihilominus quempiam Clericorum no­strorum his nostris, et Ecclesiae praeceptis contravenire, et in materia lubrica excessisse, ac praecipue scan­dalum dedisse compererimus: Nos adversus illum juxta sanctiones canonicas, inprimis Concil. Trid. severe procedemus, ut tantum malum, imo et speciem hujus mali e medio Cleri nostri tollamus. f — 35 —

Next

/
Thumbnails
Contents