Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

3i Hanc tamen virtutem tam circumspecte exer­ceatis, ne vos nimium submittatis a multa humilitate, Eccli. ig. v. 24. et cum praejudicio auctoritatis, ac officii pastoralis in ignavos degeneretis. Humiliter quidem oportet vos Deo et ejus Ecclesiae deser­vire, sed eorum jura fortiter tueri ; svaviter opor­tet vos vias Domini docere, sed vitiis, praesertim scandalosis, generose absque respectu humano re­sistere, ac ea emendare, ne dum plus vos, quam de­cet, dejicitis, subditorum stringere vitam sub disciplinae vinculo non possitis. Greg. M. Past. p. 2. c. 6. Quod si in populo quospiam defectus vestris viribus cor­rigere non poteritis, ad Nos seu verbo, seu scripto tempestive deferatis, ut Nos opportunam medelam quantocyus ponere queamus. Verum mulla mala ipsi emendabitis, quinimo antevertetis, si digne ambulaveritis vocatione, qua vo­cati estis, cum omni humilitate, et mansuetudine. E- phes. 4. v. i. 2. Deus enim mansuetos mirabilium su­orum operum adjutores deligere, et per hos gloriam suam, et salutem animarum mirifice promovere con­suevit Hac de causa Christus Dominus, cum ipse tota vita sua mansuetissimum agnum se exhibuerit, tum suos Discipulos sicut oves 111 medio luporum mittere voluit, Math. 10. v. 16. ut prudentiam qui­dem serpentis, simplicitatem autem columbae imi­tantes, diuturna sua patientia lupos vincerent, et lenitate in agnos transformarent. Propterea gentium Apostolus praecepit quidem, 2. Tini. 4. v. 2. ut praedicemus verbum, instemus opportune, importune, ar­guamus, obsecremus, et in erepemus, verum in omni pa­tientia, et doctrina. Sciebat nimirum maximus anima­rum magister, quod sicut longanimitate, et mansue­tudine animae lucrifient, ita impatientia, et nimia

Next

/
Thumbnails
Contents