Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
32 severitate perdantur. Certe ut 5. Hier, ait super Epist. ad Tim. Nihil est foedius Vraeceptore f urioso, qui cum debeat esse mansuetus, et humilis ad omnes ex diverso torvo vultu, rugata fronte, trementibus labiis, effrenatis superciliis, facie inter t'allorem, et ruborem variata clamorem perstrepitat, et errantes non tam a bono retrahit, quam ad malum sua saevitia praecipitat. Quapropter dilecti in Christo Fratres et Filii ! cum eodem Doctore gentium vos commonemus : Gal. 6. v. /. ut, s/ praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi insti uite in spiritu lenitatis, considerantes vos ipsos, ne et vos fentemini. CAPUT YIIL De innocenti, et Casta Clericorum Conversatione. Cum Clerici ex instituto suo cum omnis generis, sexus, et aetatis hominibus nonnunquam conversari debeant, hanc conversandi regulam cunctis proponimus, ut nunquam conversationem praesertim cum saecularibus suscipiant, nisi dum vel obligatio officii exigit, vel charitas, aut urbanitas suadet. Sicut enim ii, qui assiduo conversantur, ac turbis, et negotiis se miscent, ex nimia familiaritate aestimationem, et auctoritatem perdunt, ita qui se instar Anachoretarum recludunt, et quaelibet consortia, etiam honestissima, fugiunt, aliorum erga se amorem, et fiduciam imminuunt. Quare ita vitae suae rationem instituant, ut exemplum sint fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate, i. Timoth. 4 v. 12. Cauti sint imprimis in conversatione mulierum, ne quam