Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

19 qui ad promotionem praeficiendorum quodcunque jus quacunque ratione habent, hortatur, et monet, ut impri­mis meminerint nihil se ad Dei gloriam, et populorum salutem utilius posse fiacere, quam si bonos Pastores et Ecclesiae gubernandae idoneos promoveri studeant, eosque alienis peccatis communicantes mortaliter peccare, nisi quos digniores, et Ecclesiae magis utiles ipsi judi­caverint, non quidem precibus, vel humano affectu, aut ambientium suggestu, sed eorum exigentibus meritis prae­fici diligenter curaverintQuae Sanctio licet de Episcopis principaliter edita sit, nihilominus de cu­ratis quoque Beneficiatis ex eodem Trid. Sess. 24. cap. 18 de Reform, omnino intelligenda, ac tenenda est Nemo igitur necessariis dotibus destitutus, a Deo non vocatus, vitio alicui deditus, aut indoctus temere vitam clericalem amplectatur, neque viis, ac mediis illicitis beneficium ecclesiasticum sibi procuret. Quodsi aliqui horum alterutrum, vel plane utrumque patrassent, nec amplius a proposito relisire fas esset, ii per dignos poenitentiae fructus vocationem suam certam facere satagant, ac de beneficiis, et muniis suis spiritualibus e dictamine SS. Canonum agant. Nullum quidem novimus e Dioecesi nostra de­testabili Simoniae vitio infectum esse; si tamen quis eo inquinatus foret, eum severe monemus, ut gra­vissimam Excommunicationis, invalidae Collationis, et alias poenas in memoriam revocando, animae suae consulat, ac proinde dimittat, moneat, restituat, ac poeniteat. Nempe dimittat Beneficium simoniace ob­tentum : moneat pretium temporale accipientem, ut illud in causas pias eroget; restituat fructus ex Be­neficio tali perceptos; denique de tanto crimine poenitentiam veram agat.

Next

/
Thumbnails
Contents