Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
i8 esse nonnisi canonice investitos Parochos natura rei loquitur. Praehabito igitur Decreto Investiturae, neoinvestitus Parochus accedet suum Archidiaconum, eumque requiret, quatenus in sensu Collationalium investitionem realem die mutuo consensu praefigenda peragere velit. Quodsi Archidiaconus in persona hoc praestare non posset: eo quod impediatur, vices suas Vice-Archidiacono districtuali deferet, qui Investitum aclminus intra unum annum ab expedito Decreto in realem Beneficii sui possessionem jam antea introductum solenniter installabit. Functio haec die festo Patrocinii vel occasione Encaeniorum perficitur e respectu majoris confluxus populi, qui praevie de actu hocce edocebitur. Facta hora, installans superpelliceo, stola, et pluviali indutus procedet cum installando pariter vestito ad aram, ubi „ Veni Sancte“ intonatur, et persolvitur Oratio „Deus, qui corda fidelium“ Postea installans dicit sermonem ad populum, intra quem installando symbola jurisdictionis, claves nempe, librum evangeliorum, et birretum tradit, jubetque eum munus suum taliter effective et realiter capessitum auspicari. Quare installatus conscendet ambonem, manifestatoque gaudio suo, disseret de mutuis obligationibus, quibus Pastor et Oves ad se invicem tenentur. Actus hic solennis hymno Ambro - siano concluditur, et postea Missae Sacrificium persolvitur. Atque haec circa suscipiendos, ordinandos, et promovendos! Nec ulli haec nostra industria in promovendis nimia et superflua videatur; continuo enim memores sumus moniti S. Pauli Apóst, i Thimoth. c. 5. v. 22 : „Manus cito nemini imposueris,“ sed maxime obversatur oculis Concilii Trid. praeceptum, quod Sess. 24 c. 1. de Reform. „omnes et singulos,