Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

17 siae, Cassa Ecclesiae, Bibliotheca et Archivum pa­­rochiale, in specie : protocolla, matricae, elenchus fundationum et legatorum piorum, litterae obliga­­toriales, et documenta omnia ad jura et officia pa­­rochialia adtinentia. Quem in finem ad ductum instrumenti postre­mae resignationis — habito prae oculis incrementi, quod interea forsan accesserat, statu — Inventa­rium praeattactorum in tribus exemplaribus per Vice- Archidiaconum, et introducendum Ecclesiasticum subscribendis, eorumque sigillo roborandis conficia­tur, ex quibus unum intra decem ab introductione computandos dies per Vice-Archidiaconum Officio nostro Dioecesano exhibebitur, altero in archivo parochiali relicto, tertia vero apud Vice-Archidia­­conum retento. Ad Inventarium hocce accurate con­ficiendum rationes super peculio Ecclesiae, aliisque fundis per Aetecessorem administratis a discedente Beneficiato in persona reddendae, in locum denati vero a Vice-Archidiacono adornandae ; et dum Cassa Ecclesiae, aliique fundi Introducendo resi­gnantur, ab eodem reversales super transsumtis sive in aere parato, sive in obligatorialibus Summis dan­dae erunt. Inquirendum hac ipsa occasione, an ex fundis Ecclesiae et Beneficii immobilibus aliquid aba­lienatum sit ? item in quonam statu sint Ecclesia, et domus parochialis cum adpertinentiis ejus ? quae omnia in praeattacto Inventario designabuntur. Quid in defectibus, si qui hac occasione in quocunque genere detegerentur, supplendis, item proventibus Beneficii inter Antecessorem et Successorem dividendis obser­vandum sit ? desuper inferius suo loco constituemus. Omnes quidem ad providendum Beneficium cu­ratum dispositos introducendos, sed installandos 2

Next

/
Thumbnails
Contents