Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
— 172 nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes. Ibid. v. j. 4' Nondum bona fortunae, famam, et vitam pro gloria Dei, et salute animarum dedistis ; et si etiam dedissetis, si omnia fecissetis, quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus ; quod debuimus facere, fecimus. Luc. /7. v. 10. Perpendite imminentis mortis certitudinem, et incertitudinem. Certitudinem quidem, quod statutum sit hominibus semel mori. Hebr. q. v. 27 Incertitudinem vero, quod ignoretis, qua die, et hora, quo loco, et modo sitis morituri. Atque hinc omnem totius vitae vestrae curam, et sollicitudinem eo dirigite, ut beatam mortem occumbatis. A morte nimirum pendet vestra felix, vel infelix aeternitas. Hanc bene oppetiisse, est aeternum vos salvos esse : hanc male obiisse, est aeternum periisse. Quapropter omnes in Domino hortamur, rogamus, et obsecramus, ut seu florenti, seu provecta aetate sint, ad mortem tempestive se praeparent, atque vitam talem ducant, per quam parati, et prompti sint ad moriendum omni tempore. Et cum ad bene, et prudenter e vita migrandum non de rebus solum animae, sed etiam de temporalibus providere conducat: cunctis consulimus, ut juxta potestatem a legibus regni nostri, sibi concessam, ante vitae suae exitum, imo ante mortalem infirmitatem, dum sani, et vegeti sunt, de propriis acquisitis suis testamentum ^condant. jSi namque antea de rebus suis disposuerint : in ultimo morbo ab ingenti sollicitudine erunt liberi, poteruntque animae negotio unice vacare. Circa condendum vero testamentum quemlibet admonemus : 1876 XVI. tcz. szerint : Az Írásbeli végrendelet érvényességéhez két tanú kivántatik azon esetben, ha a