Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

15 auditis synodalibus Examinatoribus — dispensare tales Presbyteros, qui illud prima vice cum calculo eminentis subiverunt, aut ab illo tempore eruditio­­nem non vulgarem, et singularem animarum curan­darum dexteritatem manifestarunt. Arcentur vero : qui ex respectu morum, quos praesetulerunt, bene­ficio indigni reputantur. Examen Synodale bis per annum, mensibus videlicet Majo et Septembri, instituitur ; quare eos, qui illud praefixo termino subire parant, oportet hanc suam intentionem decem diebus ante eundem ter­minum Officio nostro Dioecesano insinuare. Examinatores Synodales — quibus etiam Pro­fessores s. Theo’ogiae, in quantum ipsi examini syno­­dali non amplius sunt subjecti, adnumerari volumus — in tres Sectiones subdivisi sunt. Harum una ex Jure Canonico, et Decretis Concilii Tridentini, altera e Theologia morali et pastorali, tertia e Dogmatica, Exegesi et Breviario respectivos pertentat. Faculta­tem porro examinandis concedimus, in his sectionibus aut simul ex omnibus, aut per vices, duabus vel tribus vicibus examen subeundi. Examen aliud est orale, aliud scripturisticum. Examen orale praemittitur, cujus objecta superius nunc recensebantur, instituiturque lingva latina. — Examen scriptum lingva vernacula instituitur, ita quidem, ut liceat iis, qui plures lingvas callent, tot idem lingvis pro sui commendatione uti, quot quilibet callet, et in Dioecesi vigent ; partem assignati the­matis hac, partem alia, atque alia concinnando. Pro exarando elaborato scripto sub invigilantia deputati ad hoc synodalis examinatoris decem horarum spa­tium conceditur. Assignatur autem elaborandus sermo

Next

/
Thumbnails
Contents