Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

14 a. 1853. editam benigne acceptaverit, pro legali recognoverit, ac simul disposuerit, ut illud etiam quoad privatos Ecclesiarum Patronos vigorem sor­tiatur : nemo Sacerdotum adipiscendo, adeundo, et tenendo cum effectu investiturae canonicae benefi­cio curato, sive collatio ejus libera sit, sive erga praesentam concernentis Patroni fiat, habilis cense­bitur ; nisi in examine concursuali sufficientis do­ctrinae, dexteritatis, et in sacratioribus scientiis pro­fectus sui specimina dederit, ac approbari mereatur. Ad examen Synodale admittuntur illi, qui beneficio omni sub respectu se dignos reddiderunt, et in cura animarum vel alio Officio ecclesiastico triennium jam exegerunt. Exempti a subeundo Examine concursuali sunt : SS. Theologiae Doctores ex toto. Juris Canonici Doctores intuitu Juris Canonici, et Decretorum SS. Concilii Tridentini, Licentiati vero et Baccalaurei relate ad disciplinas, e quibus approbationem retu­lerunt. His accedunt actuales Theologiae Professo­res, qui ex toto dispensati habentur, si munus Pro­fessoris jam tribus annis eminenter obiverunt. Ordi­­nariatus habet jus — sed tantum auditis synodali­­bus Examinatoribus — ab obligatione synodalis examinis subeundi tales quoque viros dispensandi, qui theologicam suam eruditionem qua auctores, aut per administratum sex annis aliquod eminens munus ecclesiasticum sufficienter comprobarunt. Examen synodale, quod qui; bono cum calculo subivit, in regula sex annis valet, quibus elapsis idem examen tam curati, qui ad aliud beneficium transferri, quam candidati, qui nunc primum bene­ficio admoveri intendunt, repetere tenentur. A re­petendo tamen hoc examine potest Ordinariatus —

Next

/
Thumbnails
Contents