Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
13 tiae Sacramentum licite et valide administrandum praeter potestatem ordinis, potestatem quoque jurisdictionis necessariam esse. Ut hanc — nempe Jurisdictionem — Neo-presbyteri prima vice ad curam animarum disponendi, aliique Sacerdotes, seu seculares, seu regulares, qui jurisdictionem sacramentalem fidelium confessionem audiendi, in Dioecesi nostra necdum habuerunt, vel si aliquando habuerunt quidem sed interjecto aliquo temporis intervallo alibi commorantes, in Dioecesim nostram redeunt, consequi valeant, omnes examini consveto praecedenter subjiciendos statuimus ; imo si quem Cooperatorem, aut alium Sacerdotem curatum seu secularem, seu regularem, jurisdictione spirituali provisum in munere adimplendo negligentiae vel ignorantiae fundata suspicio feriat, iste ad examen indilate revocetur, et si substiterit approbetur, si defecerit reprobetur ; negligenti vero in legendo etsi sufficientis doctrinae fuerit, pro aliquo certo tempore jurisdictio spiritualis quidem concedetur, sed simul determinatus terminus pro repetendo examine praefigetur. CAPUT II. De promovendis ad Beneficia Ecclesiastica. Cum in obsequium Concilii Tridentini Sess. 24. c. 18. de Reform, vigilantissimi Praesules Regni in Conferendis suis Strigonii a. 1850 asservatis saluberrimum Examinum Synodalium collationi beneficiorum curatorum praemittendorum Institutum unanimi suffragio instraurandum statuerint, Sua vero Majestas Sacratissima conclusum hoc Praelatorum per altissimam Resolutionem ddto. 13-ae Februarii