Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

suscipiendo praeparetur dein vero coram Nobis aut delegatis per Nos examini singulis ordinibus prae­mitti solito subjiciatur. Tandem : Quoniam ad ministerium altaris pro­movendos praeter scientiam „oportet etiam bonum vitae testimonium habere11 i-ma Timoth. c. 3. v. 7. sin­guli ordinandi Clerici Seculares a Seminarii Rectore, Regulares vero a suo Superiore testes vitae, mo­rumque litteras Nobis exhibebunt. Hinc cum sperare liceat eos, qui se ad mini­sterium altaris divinitus vocatos sentiunt, quive re­quisitis scientia, munus pastorale administrandi dex­teritate, et morum probitate gaudent, Presbyteratus Officium digne suscepturos, et susceptum laudabi­liter executuros esse, securi, et gaudentes in Domi­no alloquemur promovendos dicendo: „Consecrandi filii dilectissimi ! Agnoscite quod agitis, imitamini quod tractatis, quatenus mortis dominicae mysterium cele­brantes, mortificare membra vestra a vitiis et concupi­scentiis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritua­lis medicina populo Dei, sitodorvestrae vitae delectamen­tum Ecclesiae Christi, ut praedicatione, atque exemplo aedificetis domum, id est familiam Dei; quatenus nec nos de vestra provectione; nec vos de tanti officii sus­ceptione damnari a Domino, sed remunerari potius mereamur. Concilio Tridentino Sess. 14. cap. 7. enunci­­ante „ Quoniam igitur natura, et ratio judicii illud ex­poscit, ut sententia in subditos dumtaxat feratiir, per­suasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse Synodus haec confirmat, nullius momenti absolutio­nem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam, aut subdelegatam non habet juris­dictionem jure divino certum est, ad S. Poeniten-

Next

/
Thumbnails
Contents