Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
127 — Lambruschini ad Primatem, Archi-Episcopos, et Episcopos in Hung. Regno edita Romae die 30-a Aprilis a. 1841. haec habentur: „Ceterum quocunque demum modo mixta haec Matrimonia citra Ecclesiae dispensationem, et necessarias cautiones, sive per passivam catholici Parochi praesentiam, sive coram acatholico Ministro contracta fuerint ; illud Episcopis, et Parochis Sanctitas sua magnopere commendat, ut omni pastorali sollicitudine catholicum conjugem, ad patratae culpae detestationem, congruamque poenitentiam opportune conentur excitare, eumque solerter adducant ad obligationes implendas, quibus gravissime tenetur, illam praesertim, quae est de catholica universae prolis educatione, impense curanda. Quae si ex voto contingant, adeoque constet eum revere resipuisse, paratumque esse ad opportunam, quoad valuerit, reparationem scandali, tunc sane poterit ipse sacramentorum Ecclesiae particeps fieri.“ Si igitur pars catholica absque memoratis cautionibus, sive sub assistentia Parochi catholici passiva, sive coram acatholico Ministro Matrimonium mixtum initura culpam patrare intendit, nec sacramentaliter absolvi, nec ad s. communionem admitti poterit. Si tamen post aliquod ab inito Matrimonio tempus per Parochum catholicum officiorum suorum, inprimis procurandae catholicae utriusque sexus prolium educationis admonita in se redeat, et sincera admissae culpae poenitentia tangatur, et malum a se causatum pro viribus reparare studeat, licet omnia impedimenta superare nequeat, absolvenda est.