Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 128 — CAPUT XV. Dc Officiis parochi circa matricás. I. In genere, a) Parochus tenetur per se matri­cás ducere, exceptionem unice gravis infirmitas le­­gitimat. b) Ea, quae matricis inserenda sunt, cum exactitudine inferantur, contractiones vero et rasurae evitentur; unde si positio erronee inserta corrigenda venit, casus omni occasione Officio Dioecesano insi­nuetur, et juxta protocollum — quod in Matricula adnotari et in Archivo Parochiali custodiri debet — ab Ejus et jurisdictionis politicae commissariis con­fectum, correctio suscipiatur, c) Parochus matricás in loco sicco contra incendium praemunito sub sera conservabit, eas alteri non concredet, eo minus extra domum parochialem aufferri permittat. Int. 13 Febr. lySM. d) Idem quovis anno unum exemplar matrica­­rum officio dioecesano et alterum jurisdictioni poli­ticae resignandum conficiet, juxta tenorem legis 1827. §. 23. et utrumque exemplar, cum fine Januarii, me­dio vice-archidiaconi districtualis, officio Dioecesano resignabit, e) Ex matricis in domo parochiali asser­vandis parochus petentibus testimonia expediet, quae tanquam documenta publica fidei dignitate, et plena coram jure probandi vi pollent, f) Matricularibus testimoniis in regula stigma 50 xr. apponendum est; exceptio locum habet quoad testimonia matricularia, quae: 1) Pro extraneis via diplomatica petuntur; hic adhuc notare debemus sequentia: „A belga alattvalók részére (az 1871. apr. 30 szerződés) az olasz alatvalók részére (1873. jun. 2°- I9344- sz. Min. rend.) a würtembergi alattvalók részére (1876. márcz. 15.3347. sz. Min. rend.) a svájezi alattvalók

Next

/
Thumbnails
Contents