Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 124 — sponsi juxta statuta suprafatae legis religionariae matrimonium mixtum contrahere intendentes passiva Curati catholici assistentia contenti sint. 3-0. Si iidem scopo ineundi matrimonii Ministrum acatholicum ac­cedant. In i-rao casu, quia requisitis ab Ecclesia con­ditionibus satisfit, facta Matrimonii mixti apud Nos insinuatione, praemissis tribus bannis ita tamen, ut intra promulgandum religionis, cui partes addictae sunt, nulla mentio fiat; si pars acatholica testimonium a suo Ministro super trina promulgatione, aut di­spensatione ab hac, item dimissioriales produxerit, contrahentes per catholicum Curatum more solito benedicendi, et copulandi erunt. Matrimonium taliter contractum in protocollum mixtorum Matrimoniorum inferatur, Curatusque catholicae utriusque sexus pro­lium educationi pro munere suo, in quantum possi­bile, invigilet. In 2-0 casu, ubi sponsi passiva Curati, catholici assistentia contenti sunt, facta apud Nos insinuatione­­sequentia erunt observanda: i-mo Matrimonio tal1 promulgationes trinae consueto modo praemittantur­­intra promulgandum vero religionis, cui partes ad­dictae sunt, mentio non fiat Formulare in fine sub XIII. habetur. 2-do. Tam ante, quam inprimis inter­medio promulgationum tempore institutio omni cum discretione impendenda, parti catholicae non solum non subtrahatur, quin potius illi ea. qua licet dili­gentia insistatur. 3-io. Superatis trinis promulgatio­nibus, Matrimonium ipsum non quidem in loco sacro, decenti tamen, v. g. aedibus parochialibus ineatur, et Parochus, vel cum ejus licentia Sacerdos alter, nullis quidem s. vestibus, adeoque non stola, non rocheto, habitu tamen ecclesiastico indutus, et ad

Next

/
Thumbnails
Contents