Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)

— 123 — ARTICULUS II. Dc Matrimoniis mixtis. Matrimonia mixta Ecclesia catholica damnavit semper, et detestata fuit. Hinc Curati omni, quo licet, opportuno institutionis praesidio fideles suos contra illa praemuniant. Cum tamen evenire possit, ut quis fidelium in talis Matrimonii vota transire paret, atque non obstantibus Curati dehortationibus in proposito suo perseveret; ideo quid Pastores animarum in hoc negotio agere, ac quomodo procedere oporteat ? paucis indicabimus. Ante omnia mandamus concernentibus Curatis, ut singulos Matrimoniorum mixtorum contrahendorum casus Nobis praevie referant. Dein, cum vi legis de anno 1868. art. Lili. „A vegyes házasságból szüle­tett gyermekek közül, a fiuk atyjuknak s a leányok anyjuknak vallását követik. A törvénnyel ellenkező bármely szerződés, téritvény vagy rendelkezés ezen­túl is érvénytelen és semmi esetben sem bírhat jogerővel“ abolitis reversalibus — progenitae ex matrimoniis mixtis proles masculini sexus patris, foe­­minei sexus autem matris religionem sequantur ; Ec­clesia vero catholica ad ineunda mixta matrimonia tunc saltem dispenset, si non desint certae cautiones pro catholica utriusque sexus prolium educatione, et amovenda a catholica parte perversionis periculo, — serio monemus, ut in gravi hoc negotio curati discreto zelo, et conscientiosa aeque ac prudenti agendi ratione procedant. Quibus praemissis notamus, tres circa mixta matrimonia emergere posse casus 1-0. Si ex parte sponsorum praefatae cautiones offerantur. 2-0. Si

Next

/
Thumbnails
Contents