Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
Alterum est: Intentionis puritas, qua quis aci statum clericalem ideo adspirat, ut regnum Dei in his terris dilatare, et salutem animarum procurare possit. E contrario vero „ Universos in ordinibus ecclesiasticis,, caeicrisqitc ad sanctuai ium pertinentibus honorem quaerentes proprium, divitias seu corpores voluptates, postremo quae sua sunt, non quae Jesu Christi, manifeste prorsus et indubitanter non ea, quae Deus est charitas, sed aliena a Deo, et quae omnium malorum radix est, cupiditas introducit. S. Bemardus. Deciam. Tertium indicium est: Specialis amor Jesu Christi, et ejus Ecclesiae. Redemptor oves tunc primum commisit pascendas Petro, ubi hic ad quaestionem „Diligis me plus his?“ affirmative reposuit. Inquirat proin quisque apud se, an Christum vere et sincere diligat ? an paratus sit ad offerendam pro Salvatore vitam? an Ecclesiam diligat ad exemplar Christi, qui illam ab omni macula emundaturus, et sanctificaturus sangvinem fudit. Oui tanto charitatis affectu ducitur, pie credat se vocatum. Atque haec de vocatione Quoniam vero Concilium Tridentinum Sess. 23. c. 14. de Reform, non vult alium, S. Ordinibus initiari, quam qui ad populum docendum ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem, ac administranda Sacramenta, diligente examine praecedente, idoneus comprobatus fuerit) ideo antequam Alumnus, qui se ad animas curandas divinitus vocatum sentit, et in Seminario praeter alias praescriptas scientias theologicas Catechismum quoque Romanum in quatuor Sectiones secundum totidem annorum Theologiae Cursum divisum edoctus est, ad ordines majores promoveatur, saluberrimae ecclesiasticae consvetudini inhaerendo inviolabiliter sancimus, ut primo per praemittenda S. exercitia triduano pro tanto sacramento et munere