Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1884)
IO instituantur, illos in Seminario vivere, et educari volumus. In instituto hoc omnes et singuli Alumni serio perpendant vocationem suam. Si enim S. Paulus Apostolus Corinthios ad lumen agnitionis Dei vocatos hujus gratiae memores esse jussit in i-ma ad Cor epist. c. i. v. 26. scribendo „ Videte vocationem Vestram Fratres!“ tanto magis oportet videre vocationem suam eos, quibus salutare Dei aliis annunciare, alios in via salutis aeternae ducere incumbit. Videant itaque Alumni vocationem suam! Qui enim se vocatos false ominantur, in fundamento errant, in principio viae aberrant, et super basi minime solida aedificantes salutem suam discrimini exponunt. Commendamus idcirco Seminarii nostri Superioribus, ut curae et vigilantiae suae paternae commissos Alumnos crebro hortentur ad expendendam vocationem suam. Vocatio quidem extraordinaria, uti erat S. Pauli Apostoli, de quo dixit Dominus: „ Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis IsraelAct. 9. 15. raris obtingit. Sunt tamen certa quaedam indicia, ex quibus ad vocationem suam divinam morali cum certitudine quivis concludere potest. Primum horum est: Specialis inclinatio ad statum clericalem et innata quasi proclivitas ad omnia, quae ad statum hunc adtinent. Si proin inclinatio haec firma et constans fuerit, si intra orationem, et pietatis opera perseveraverit, atque occasione S. Communionis vivacior evaserit; si eidem firma de sublimitate Sacerdotii persvasio, et functiones sacerdotales peragendi promptitudo semet sociaverit: tunc illam credere licet vocem Dei. qua annunciatur illius voluntas individuum tantae inclinationis inter ministros suos assumendi.