Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története II. 1777-1929 (Szombathely, 1929)

Ötödik rész: Dr. Boda János: A rk. iskolaügy fejlődése

generaliter vero quarumlibet Utilitatum, Obventionum, Redi­tuum, et Pertinendarum suarum Integritatibus quovis No­minis Vocabulo vocitatis sub suis veris Metis, et antiquis Limitibus existentibus, et ad praespecificatum Dominium de Jure, et ab antiquo spectantibus, et pertinere debentibus, ubi­cunque sub sacra praerepetiti Regni Nostri Hungáriáé Co­rona existentibus, et habitis, Eidem Cathedrali Ecclesiae Saba­­riensi, nec non ejusdem Dioecesis Seminario pro Quatuorde­­cim Clericis ad rationem Dioecesis hujus in antelato Semi­nario Generali intertenendis, et Studiis Operam daturis; non secus aliis etiam praeattactis Dioecesis hujus Necessitatibus explendis, titulo perpetuae Dotis ea ratione clementer assig­nandum, et conferendum esse duximus, ut e Proventibus, et Reditibus, ac Decimis hujus Dominii per Capitulum Saba­­riense, sub Inspectione tamen Episcopi, et cum onere redden­darum Rationum administrandi, annue quidem Mille, Du­centi floreni repetitae Ecclesiae Cathedrali Sabariensi pro quibusvis Sumptibus necessariis, et Ministrorum ad Ecclesiam requisitorum Subsistentia, aeque erga reddendas Rationes ad manus Capituli Custodis; porro floreni Ris Mille Octingenti ad Seminarium Generale Cleri Regni Hungáriáé, pro inter­tenendis nempe, ut ante dictum, ad rationem Dioecesis hujus Sabariensis iisdem Numero Quatuordecim Alumnis, ac in Universitate Nostra Regia Studiis Operam daturis, nec non quibusvis aliis eorundem Clericorum Necessitatibus explen­dis; ratione quorum ex Parte Dioecesis hujus cum Praefecto ejusdem Seminarii Generalis Tractatus suo modo inibitur, per Nos subinde clementer ratificandus; rite dependantur; quoad residuam autem, et a praespecificatis Quatuor Mille florenis supernatantem Proventuum, ac Redituum Summam, memoratum Capitulum Sabariense, penes quod Administratio deinceps semper mansura est, modalitatem, qua percipiendos ex eodem Dominio Nyúl Proventus pro antelatis seu Deficien­tium Parochorum, seu vero aliis Dioeceseos Necessitatibus applicare, et impendere intendet, praevie semper Episcopo proponere, Rationesque de Perceptis, et Erogatis Eidem quo­tannis exhibere, ac demum per Episcopum inspectas pari ratione, uti alia Capitula faciunt, Consilio Nostro Regio Lo­­cumtenentiali Hungarico repraesentare debeat, atque tenea­tur; Imo assignamus, conferimus, donamus, et fundamus per-489

Next

/
Thumbnails
Contents