Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története II. 1777-1929 (Szombathely, 1929)
Ötödik rész: Dr. Boda János: A rk. iskolaügy fejlődése
petuo, et irrevocabiliter tenendum, possidendum, habendum, pariter, et usuandum. Dum igitur salutarem hanc Fundationem Animo deliberato, et de Plenitudine Potestatis Nostrae Regiae, qua summa in praefato Regno Nostro Hungáriáé Ecclesiarum DEI Patrona, pro solita Nostra erga DEUM Pietate, et ad majorem Cultus Divini Promotionem, Orthodoxaeque Religionis propagationem, prout et Cleri (cujus devotis ad DEUM Precibus, et Suffragiis fausta, et felicia suscepti Regiminis Gubernacula, Prosperitatem Armorum, et secundos adversus Hostes Victoriarum Successus, Imperiique, et Augustae Domus Nostrae Felicitatem ulterius quoque Nos consecuturas pie confidimus) Commodorum Incrementum constanter directa Cura, Sollicitudine, et Vigilantia Nostra benigne instituimus; una nihil prorsus ambigimus, quin Nostri quoque in Regimine Successores pientissimam hancce Ordinationem Nostram non modo adimplere, quin potius eandem pro ratione Circumstantiarum novis etiam Gratiis, et favoribus augere omnimode adnitantur. Quapropter benigne praecipimus, et mandamus quorum interest, vel in futurum intererit, Universis, quatenus Praesentem salutarem Fundationem, et Ordinationem Nostram in quibusvis evenire queuntibus Casibus ad amussim observare noverint, neque eidem sub Incursu Indignationis Nostrae Regiae quaqua ratione contravenire praesumant. In quorum majus robur, perpetuamque firmitatem hasce Secreto Majori Sigillo Nostro, quo, ut Regina Hungáriáé Apostolica, utimur, impendenti communitas extradandas duximus, et concedendas Literas Fundationales. Datum per Manus Fidelis Nostri Nobis sincere dilecti Spectabilis, ac Magnifici Comitis Francisci Eszterházy de Galantha, Perpetui in Frakno, Aurei Velleris, et una Insignis Ordinis Sancti Stephani Regis Apostoliéi Magnae Crucis Equitis, Camerarii, Consiliariique Nostri Actualis Intimi, Comitatus Mossoniensis Supremi Comitis, Curiae Nostrae Regiae Magistri, et per antelatum Nostrum Hungáriáé Regnum Aulae Nostrae, prout et praefati Insignis Ordinis S. Stephani Cancellarii, in Archi-Ducali Civitate Nostra Vienna Austriae, Die Decima Septima Mensis Februarii, Anno Domini Millesimo, Septingentesimo, Septvagesimo, Septimo, Regnorum Nostrorum Hungáriáé, Rohemiae, et reliquorum Anno Trigesimo Septimo. — Reverendissimis, Illustrissimis, Reverendis 490