Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története II. 1777-1929 (Szombathely, 1929)

Ötödik rész: Dr. Boda János: A rk. iskolaügy fejlődése

eo cumprimis consistentem, ut in remotioribus ab Ordinariis Sedibus Episcoporum Jaurinensis, Veszprimiensis, ac Zag­­rabiensis, Comitatibus, et Districtibus magis vicini Pastores constituantur, qui Dioeceses suas, arctioribus Limitibus con­stitutas frequentius visitent, Cleri Disciplinam urgeant, Ex­cessibus quibusvis, qui promotioni Orthodoxae Fidei obsta­culo esse possent, propius solerter invigilent, ac denique pro­curandae animarum Saluti magis, et facilius intenti esse possint; ac ideo pro Summo illo Jure Patronatus, quod qua Apostolica Regina Hungáriáé in conferendis, et pro ratione Necessitatis, ac utilitatis publicae regulandis Dioecesibus op­timo Jure habere, et exercere dignoscimur, praeattactos Epis­copatus Jaurinensem, Veszprimiensem, et in parte etiam Zagrabiensem, dividendos, et e Limitibus eorundem in remo­tioribus quippe Comitatibus et Districtibus praeter alium no­vum Episcopatum Albaregalensem, SABARIENSEM quoque in Oppido Privilegiato Sabariensi distinctam Sedem Episco­palem, et Dioecesim suis Limitibus circumscriptam cum suffi­cienti Dote benigne constituere, ac una CATHEDRALEM illic Ecclesiam, ac praeterea ad rationem novae hujus Dioe­cesis Sabariensis penes Universitatem Nostram Regiam in Generali Clericorum Seminario Numero Quatuordecim Cle­ricos, Studia sua prosecuturos, praeter illos Numero Sedecim Clericos in Seminario Jaurinensi ex propria illius Seminarii Fundatione cum reliquis Dioecesis Jaurinensis Clericis inter­­tenendos fundare benigne visum Nobis fuerit. Hinc praemis­sum in finem, tam videlicet pro Dote Cathedralis Ecclesiae, et intertenendis in Seminario Generali Quatuordecim Clericis, quam et ex eo, quod supererit, pro Deficientibus Parochis, aliisque Dioesesis hujus Sabariensis Necessitatibus explendis Dominium Nyúl, in Comitatibus Jaurinensi, ac respective Veszprimiensi situm, hactenus per Episcopatum Veszprimien­sem possessum, Decimas praeterea ex eodem Dominio per eundem Episcopatum perceptas, simul cum cunctis Apperti­­nentiis, Possessionibus, et Praediis, nec non Terris arabilibus cultis, et incultis, Agris, Pratis, Pascuis, Campis, Foenetis, Hortis, Pomariis, Sylvis, Nemoribus, Dumetis, Virgultis, Ex­­tirpaturis, Montibus, Collibus, Vallibus, Vineis, et earum Pro­montoriis, Fluviis, Aquis, Piscinis, Piscaturis, Pisciumve Clau­suris, et Aquarum Decursibus, Molendinis, et eorundem Locis, 488

Next

/
Thumbnails
Contents