Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)

Függelék

complures annos unum hujus Ordinis Religiosum ob suspec­tas conversationes abhinc amotum, subseque e Conventu Csornensi clam profugisse, dein vero facti poenitentem ad Ejusdem Ordinis Praelaturam Geras in Austria receptum, ibi­dem actu degere. Ast ab uno, alterove casu argumentum ad collapsam disciplinam duci haud posse existimo. Increduli duntaxat: Cleri, et Sacerdotii osores illud in more solitum habent: ut ex unius, alteriusve discoli Religiosi, vel Sacerdotis particulari actu, Universalem Cleri corruptelam arguant, et palam depraedicent, taliterque contemptum Sacerdotii cun­ctis instillent. — Quod attinet Csornensem Ejusdem, Prae­­monstratensium Ordinis Conventum: licet iste in Dioecesi Jaurinensi situetur, proinde in moralitatem Religiosorum ibidem viventium inquirere meum non esse reputem; illud tamen Celsitudini Vae demisse referre sustineo, quod nec de his quidquam hactenus intellexerim, quod collapsam discipli­nam indicaret. Caeterum quoad Praemonstratenses ad Prae­posituram Csornensem pertinentes, cum nonnisi hic Sabariae, et Keszthelini in Dioecesi Vesprimiensi Gymnasia sibi concre­dita habeant, ex certa scientia testari valeo, eos ubivis in propriis ab alio usu segregatis domibus in communione vi­vere, et imposita sibi munia obire. Illud vero ad manutenen­­dam, et uberius firmandam disciplinam Religiosam quam opportunissimam fore judico, ut Sua Majestas Sacrma ad Praeposituram Csornensem jam in 3-um annum vacantem, virum spiritu vere Religioso instructum Clementer denomi­nare dignetur: plurimum enim Praelati Authoritas ad conti­nendos sub obedientia, ac disciplina Religiosos conferre di­gnoscitur.— His nihilominus praemissis, demisse fateri cogor, non solum Praemonstratenses, sed et alios quosvis Religiosos (prout mihi videtur) a primaevo per Sanctos Fundatores in­tento rigore, praeprimis quoad plenam temporalium, et pro­prietatis abdicationem, item quoad subjectionem, et obedien­­tiam non parum remisisse. Ast hoc ipsum praesenti tempo­rum calamitati adscribendum esse censeo; dum enim proles a teneris annis Universalem immoralitatem, Ecclesiae, et Praeceptorum Ejus vilipensionem, immoderatam tempora­lium appetentiam, et aeternorum oblivionem: irreligionem denique, et incredulitatem passim, apud Honoratiores prae­primis, observant: dum dein ad Scholas traducti, in his prae-420

Next

/
Thumbnails
Contents