Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)

Függelék

Corporalia 4, Pallas 4, Purificatoria 12, et Missale 1. Reliqua omnia mea Sacra Supellectilia lego Sponsae meae Ecclesiae Cathedrali Sabariensi, exceptis Crucibus Pectoralibus, ac an­­nulis, cjui ad Massam Substantiae meae spectabunt. Quarto. Omnes libros meos Vita Comite juxta Literas meas Donationales Die 21a Xbris A. 791. Cathedrali Ecclesiae meae Sabariensi in Seminario Clericorum Sabariensi conser­vandos sicut donavi, ita omnia quoque Scripta mea Privata ad Archivum Episcopale non spectantia, eidem Ecclesiae meae Cathedrali lego, ea cum Conditione, ut in Bibliotheca Librorum donatorum serventur, non minus cunctos Nummos meos Memoriales Antiquos, ac novos eidem Cathedrali meae Ecclesiae ac Bibliothecae relinquo. Quinto. Titulo fundi instructi ab Excelsa Camera Regia Hungarico Aulica acceperam metretas Posonienses Tritici 400. = Siliginis 800. = Avenae 1000. = Urnas posonienses Vini detracti Szala Egerszeghiensis 500. et 30. Orgias faeni. Haec omnia in natura desummantur, partim in Praedio So­rok, partim in oppidis Szala Egerszegh, et Nova; aut si in Natura omnes Species post mortem meam sufficienter non reperirentur, pretium currens partim Sabariae, partim in Szala Egerszegh, et Nova existens ex Massa mea persolvatur. Et quia ego ex datis mihi 500. Urnis Vini nihil omnino pro Mensa mea propria applicare potueram, neque Exc: Camera Rea, tametsi per me demisse interpellata aliunde vel 100. duntaxat Urnas melioris Vini assignaverat; Hinc ex meis quo­que Vinis illa solum pro fundo instructo destinentur, quae in Szala Egerszegh, vel Nova existent, aut si haec non suffice­rent, ex Sabariensi meo Cellario minoris qualitatis Vina sup­peditentur. Caetera autem cuncta mea Vina, ac Vasa omnia Circulis ferreis provisa omni meliori modo vendantur, et pre­tium pariter massae adjiciatur. Arbitror enim me sufficienter facturum esse, si Successori meo Episcopo Sabariensi om­nia Vasa cum Circulis ligneis, aliamque Cellarii Instructionem reliquero. Sexto: Praeterea titulo fundi instructi ab Ex. Camera Re­gia accepi 6. Equos nobiliores cum Helciis necessariis et 1. Carpentum, item 4. equos ordinarios cum Curru Culinari et helciis, 12 paria Cultrorum Argenteorum, 12 Cochlearia, 2 Salinaria, et 2 Cochlearia majora pariter Argentea, vel potius 416

Next

/
Thumbnails
Contents