Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)
Függelék
horum omnino pretium. Haec etiam omnia, quoniam in Natura existunt, in natura quoque, desummantur ac tametsi 6. Equi Nobiliores cum helciis et Carpento tantum non essent valituri quantum ego pro iis emendis ab Exc: Camera Regia in aere parato obtinui, nihilominus meus in Episcopatu Sabariensi Successor contentus esse poterit, cum per sumptuosa Aedificia tam Residendae Episcopalis, quam Aeconomica, horumque Instructionem, ac totius Aeconomiae regulationem hunc defectum abunde supleam. Reliqua Argenteria mea, proud et omnia mensae, atque alia Supellectilia, quae muris ipsius Residentiae meae Episcopalis, aliorumque Aedificiorum non sunt affixa, pariter quo meliori modo vendantur, et pretium massae accummuletur. Septimo: Pecora, et Pecudes omnia tam in Sabariensi Dominio, quam in Szala Egerszegh et Nova, cum omnino mea propria sint, quo meliori modo distrahantur, ac pretium eorum Massae Substantiae meae tanto certius jungatur, quod Ipse quoque 4. jugales boves in Szala Egerszegh a Fisco Regio Aere parato redimere debuerim, seminaturam etiam ab Excelsa Camera Rea nullam consecutus. Nam in praedio Sorok ad defunctum Optimae Memoriae Episcopum Jaurinensem Comitem Franciscum Zichy spectabat, qui illam totam mihi liberaliter donavit. In Nova nulla penitus tempore Nominationis meae ad Episcopatum Sabariensem exstitit, quae autem modica in Szala Egerszegh fuit, ea in fundum instructum frumenti mihi imputata exstitit. Hinc, cum omnis in Episcopatu meo Sabariensi Inseminatura mea sit, haec vel loco fundi instructi, in quantum iste exigeret, inputetur, vel Massae meae adnumeretur. Octavo: Quidquid igitur substantiae meae detracto Inventario, seu fundo instructo, detractis item debitis passivis (si quae fuerint) et expensis, atque piis Legatis remanserit, in tres aequales paries dividatur. Prima Tertialitas cedat Ecclesiae meae Cathedrali Sabariensi pro ejusdem aedificio seu interiori Ornatu. Secunda Tertialitas Fisco Reo pro Fortalitiis juxta Conventionem Kolonitsianam obveniat. Postrema Tertialitas in duas partes Aequales dispescatur, quarum una pro Refrigerio Animae meae, Parentum et Consanguineorum ea ratione applicetur, ut V. Capitulum Sabariense summam Capitalem ad locum securum elocet, ac ex annuo Censu tot, 27 417