Géfin Gyula (szerk.): A szombathelyi egyházmegye története I. 1777-1928 (Szombathely, 1929)
Függelék
pendens, ne haec vel in isto genere inparatum obruat, neve in extremo morbo conciendo Testamento occuper, hanc ultimam de rebus meis Aquisitis Dispositionem in Conformitate Conventionis Kollonitsianae mente sana, ac libera facio. Primo. Gratias, quas possum, maximas, et humillimas ago Deo, non solum pro Beneficio Creationis, ac Redemtionis. Verum praeprimis pro Gratia Vocationis ad fidem Romano Catholicam; Cum enim e Patre quidem Catholico, Matre autem Sectae Lutheri addicta natus sim, et Sorores, ac Affines ejusdem Confessionis habuerim, in manifesto Seductionis periculo versabar, et si Dei miserentis Providentia pro me non vigilasset, ad eandem Sectam ignarus pertractus fuissem. Immensas etiam Deo Grates rependo, quod me licet inmeritum ad statum Ecclesiasticum vocaverit, ac ad Dignitatem Episcopalem elegerit, et in illa inter multas rerum ac temporum Vicissitudines tamdiu conservaverit, atque humillimis precibus rogo, ut omnes, quos in Vita, et Officio meo Pastorali per fragilitatem humanam commisi defectus, misericorditer condonare, et si quae Merita praestiti, Clementer respicere dignetur. Hinc Animam meam in manus Creatoris, ac Redemptoris mei commendo, in cujus infinita Bonitate, ac misericordia, infinitisque meritis, nec non Intercessione B. V. Mariae, et Omnium Sanctorum, praeprimis Patronorum meorum spem omnem colloco. Corpus vero meum in Ecclesia mea Cathedrali Sabariensi sepeliendum terrae restituo, ad cujus Sepulturam quo minores possunt, fiant expensae eumque in finem Executores rogo, et obligo. Occasione obitus, et sepulturae meae seu Exequiarum ducenta Sacra lecta Universim in Ecclesia mea Cathedrali Sabariensi erga florenum unum quodlibet computando pro me celebrentur, ducenti item floreni Pauperibus, ac Mendicis distribuantur. Secundo: Quocunque Anni tempore me e Vivis excedere contigerit, omnibus meis familiaribus, seu Servitoribus Ecclesiasticis, et Saecularibus, Aulicis, et Oeconomicis, Nemine excepto, integrum totius Anni Salarium absque defectu persolvatur. Cunctas autem Restantias Subditis meis Episcopalibus condono. Tertio. Ecclesiae Felső Szoporiensi ini. Cottu Soproniensi sitae lego fnos 200.—- Casulam unam meam ordinariam, Albas 2. ordinarias, Cingulum 1. ordinarium, Humeralia 4, 415