Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)
Függelék
Apud Dominum Emericum Bőrtsy 5 procent______ fl. 2000.— Apud Dominum Emericum Beöthy 5 procent ___ ___ fl. 2400.— In obligatorialibus Comitis Brunszvik super tribus Millibus apud Venerabile Capitulum Jaurinense in corformitate Reversalium ejusdem Capituli de dato 22-dae Julii 1792 depositis __________________________ fl. 3000.— Quarto: Omnia mea Mobilia, uti sunt Frumentum, Vinum, pecora, Instrumenta ad mensam, Culinam, et Oeconomiam Spectantia, et meis sumptibus procurata, vel allata, uti etiam Bibliotheca in praesentia, et concursu Hominis per Excellentissimum Dominum Episcopum Sabariensem, et Venerabile Capitulum aeque Sabariense Deputandi conscribantur, et per licitationem vendantur, horumque omnium pretium per Idem Sabariense Capitulum pro parte Orphanotrophii Ginsiensis elocetur, ac Interusurium huicce Orphanotrophio applicetur. Quinto: Postquam haec omnia fuerint effectui data, dignabitur Venerabile Capitulum Sabariense totam Summam pecuniariam conscribere, et recognitionem super his omnibus in toto hoc Donationis Instrumento memoratis confectam in duobus Exemplaribus expedire, unum quidem in Episcopali, alterum in Capitulari Archivo utroque Sabariensi pro notitia, et Securitate Successorum, et cumprimis Administratorum conservare. Sexto: Ex his omnibus Capitalibus confero, et trado Venerabili Capitulo Sabariensi in perpetuum possidenda Duo Millia florenorum pro Sacris Votivis menstruatim adhuc vita mea durante, et etiam post mortem meam ex Interusurio Titulo Stipendii celebrandis. Septimo: Cuilibet ex Familia mea servili Domestica, qui Tempore mortis meae in servitio apud me reperietur, non tantum solvatur id, quod pro praeteriti Temporis servitio restat solvendum, sed praeterea post mortem meam medii anni solutio superaddatur, Matthiae vero Volff, si adhuc tunc in servitio perstiterit, praeter debitam solutionem adhuc restantem, dentur Titulo Doni gratuiti floreni Centum. Octavo: Sumptus item soliti fiant pro funere, et pro Missae Sacrificiis Centum, Die obitus mei, vel immediate sequentibus celebrandis dentur consueta stipendia Parochis, et Religiosis. Nono: Quidquid autem ultra sumptus in Curationem funeris, Celebrationem Missae Sacrificiorum, et famulitii exolutionem, et Bis Mille florenorum Summam, quam Venerabili Capituli Sabariensi pro Missis Votivis Puncto 6-to contuli, et donavi, habeo, et possideo, vel habere, et usque obitum possidere possem, illud totum do, dono, et confero Orphanotrophio Ginsiensi in perpetuum possidendum, et priores etiam, quas jam feci Donationes, confirmo, hoc unum rogans, ut donec vixero, tamquam Administrator substantiae apud me relictae permanere, et illa cum debita moderatione uti liceat, post mortem autem meam quidquid repertum fuerit, ex rebus quibuscunque id non tamquam meum, sed tamquam proprium Orphanotrophii Ginsiensis 490