Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)
Függelék
reputetur, et restituatur eidem, nec quidem Cruce aurea excepta, salvis tamen omnibus oneribus me juste et legali Titulo manentibus. Decimo: Totius porro hujus meae Donationis executorem, Curatorem, et Administratorem constituo, et ordino Venerabile Capitulum Sabariense de Castroferreo sub moderni Excellentissimi Domini Ordinarii Sabariensis, Successorumque Inspectione, et Suprema Sacratissimae Suae Majestatis Regis Apostolici juxta genuinum Legum Patriarum de piis fundationibus secundum Mentem fundatorum administrandis Latarum intellectum Inspectione. Ad Provinciam proinde ejusdem Capituli, quod mutuum semper pro emolumento, et utilitate dictae Orphanalis Domus cum ordinario suo fovebit cointelligentiam, pertinebit, Capitalia per me nominatae Domui donata in sua integritate conservare, et quantum fieri potest augere etiam ad vires pendendorum Interusuriorum Catholicas utriusque sexus orphanas ac praeprimis ad Religionem catholicam conversas, et convertendas Proles, quae in Domo Orphanotrophii Ginsiensis alantur, et instituantur, suscipere, fraterne autem amice eo maximo opere rogo Idem Sabariense Capitulum, ut eandem christianam charitatem, et misericordiam in Pauperes Parentibus orbatas, aut Sacra Orthodoxae Religionis amplectentes Proles quam ego hac mea Donatione testari conatus sum, exercere velit, ut illarum debita, et solers cura geratur in principiis Religionis Catholicae in scientiis item, et artibus aetati, ac ingenio earum convenientibus recte instituantur. Caeterum, si forte, quod non spero, haec mea Dispositio vim et robur ut Donatio inter vivos quocunque demum e capite non haberet, volo, ut, vel ut testamentum plenum suum vigorem sortiatur. Signatum Jaurini die 28-a Octobris Anno 1792. Emericus Kelcz Praepositus Sancti Adalberti, et Canonicus Jaurinensis m. p. Qua occasione Excellentissimus, Illustrissimus, ac Reverendissimus Dominus Joannes Szily de Fölső-Szopor Episcopus Sabariensis, Sacratissimae Caesareae, et Regio-Apostolicae Majestatis Actualis Intimus Status Consiliarius etc., et Reverendissimus Dominus Josephus Nagy Prior Papoczensis, et Canonicus Venerabilis Capituli Cathedralis Ecclesiae Sabariensis de Castroferreo, ille quidem propria, posterior vero in nunc memorati Venerabilis Capituli, e cujus videlicet gremio fine apprehendendae in praeinserto Documento Specificatae Universae Substantiae, exmissus est, Nominibus et personis coram praementionatis Testimoniis juxta sensum ejusdem Fassionalis Instrumenti Signanter Puncti in ordine noni cum clausula hac: Salvis tamen omnibus oneribus etc. effective apprehenderunt universam saepe repetiti Domini Praepositi Substantiam, apprehensamque declaraverunt. Unde Nos ad fidelem, fide dignamque praedeclaratorum Testimoniorum Nostrorum Relationem super praemissa, modoque praevio coram ipsis tam scripto, quam et oretenus facta, celebrataque fassione, et Dispositione praesentes Litteras Nostras Testimoniales Jurium eorum, quorum intererit, futura pro Cautela necessarias sub Sigillo Nostro Capitulari 491