Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)
Függelék
ego Homo Peccator, Pauper, Caecus, et nudus sim nihilque habeam, nec transacta jam maxima et optima vitae parte facere tantum possim, quo Misericordiam Dei mereri valerem, ideo: Ad te O Sanctissima Dei Genitrix Virgo Maria confugio, teque ardentissimis suspiriis oro, ut cum Refugium Peccatorum sis, meque tibi Salvator in Cruce pendens in filium commendaverit, in illo potissimum mortis articulo, a quo pendet aeternitas te Matrem esse monstzare velis, Remissionem peccatorum, et Gratiam finalem a Sanctissimo Filio tuo, qui tibi nihil negare potest, impetres, Cor, mentem et cogitationes omnes unice ad Deum meum dirigas. Te quoque 0 Sancte Angele Dei mihi pro Custodia destinate exoro, ne respicere velis quod ingratus fuerim, et salutaribus monitis tuis reluctatus sim, sed agonizanti assistere, contra Satanae et mundi insidias protegere et ad portum aeternae felicitatis ducere digneris, ut in me Custodiae Tuae Solatium coram Deo habere possis. Vos quoque Sancte Antoni de Padua Nominis mei Patrone, Sancta Anna, S. Josephe, S. Barbara, et reliqui Sancti Patroni mei, omnesque Sancti et Sanctae Dei, per ardentissimum vestrum erga Jesum amorem obtestor, ut mihi mortem Sanctam, et Beatam Aeternitatem impetrare, animamque meam intercessione et meritis vestris in Conspectum Altissimi comitari velitis. Corpus autem moderata sepultura in Cryptam Parochialis Ecclesiae Ginsiensis, prope Tumbam defunctae Consortis meae reponi volo. Secundo: Diebus Mortis, et Sepulturae ac Successivis continuis diebus pro refrigerio animae meae Sacra ducenta celebrari ordino, ut horum merito ad aeternam Beatitudinem eo celerius pervenire possim. Tertio: Inscriptus sum in Confraternitatem Congregationis S. Joannis Nepomuceni Colocae, cujus lege superstites pro singulis defunctis singula Sacra celebrare, aut celebrari curare obligantur. Huic obligationi et legi, ego rite satisfeci, hinc peto et volo, ut Mors mea quoque eo illico perscribatur, ut pro me quoque superstites Sacra celebrari curent. Inscriptus sum praeterea in Congregationem S. Patris Augustini Leucae, apud Patres Trinitarios Posonii, In Congregationem Agoniae Tyrnaviae et Ginsii, Congregationi Sacrosanctae Trinitatis Budae et Ginsii. His pariter omnibus mortem et decessum meum statim significari volo, ut confratrum precibus adjuvari possim. Quarto: Avia defunctae dilectae Consortis meae Susanna Tőke in 7-mo Testamenti sui puncto per ultimum Codicillum suum confirmato ad Casum quo eandem uxorem sine prole decedere contingeret, legavit ad Capellam Tötősiensem 300 flnos ad securum locum elocandos, ita ut horum Interusurium Parochus Rumiensis percipiat, pro refrigerio animae ipsius, et defunctorum mantorum Sacra celebret, et pro quovis S$cro medium florenum habeat, hanc summam, uti et 480