Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)

Függelék

alios centum florenos in 2-do ejusdem testamenti puncto eidem Ca­pellae legatos non elocavi sed ipse retinui, cum securius elocari nequi­verim, ex interusurio 100 flnorum Capellam eandem reparavi, Pro interusurio autem aliorum tercentorum fi. Sacra celebrari curavi per parochum. Rumiensem et celebrari curabo, donec me Deus in viris servaverit, aut summam hanc ipse ad locum securum elocare potero, volo proinde et ordino, ut si quo casu hanc non elocarem vivens, me decedente, habita cum Venerabili Capitulo Castriferrei et Parocho Rumiensi cointelligentia ad locum securum elocetur, sub custodiam Capituli, aut parochi cum praescitu tamen Capituli tradatur, ea lege, ut piae Testatricis dispositioni hoc in passu ex asse satisfiat, ex in­terusurio quippe 100 flnorum candelae et alia ad haec sacra necessa­ria procurentur, et cum haec interusurium nec in medietate absummant residuum congregetur, ac ad necessariam dein reparationem converta­tur, pro interusurio vero 300 fl Sacra celebrentur. Legavit praeterea Ecclesiae Tissinensi florenos 200. Hospitali Ginsicnsi 50 f, hos ego 250 florenos rite exolvi, et dispositioni ejus satisfeci. Legavit adhuc in puncto testamenti Sui 8-o Ladislai, Joannis, et Francisci Katona Consortibus, singulae earum tercentos florenos, tres S. V. Vaccas et quatuor jugera terrarum. Has ego hujus legati intuitu rite excontentavi, uti receptae ab iis quietantiae testabuntur. Quinto: Deficiente Conjuge mea priore Gombossianis sucessori­­bus in bonis quibusdam Divisis notanter in Possessione Barkocz enata fuit mutua Successio, has in Barkocz sessiones ego satis hactenus etiam inquisivi, sed cum de omnibus distinctae aquisitionales adesse videantur reperire non potui, et suspicio mihi est, quod cum avia Con­sortis meae unam sessionem Michaeli Szmodits, qui Gombossianus Successor fuerat, ut mihi videtur, incompetenter remiserit, ea ex duabus inquilinariis in unam conflata esse debuerit, cum igitur hacte­nus sufficientem in hoc claritatem non habuerim, et ideo nec compla­nare potuerim, si me priusquam haec difficultas per me complanaretur et sopiretur, e vivis excedere contingeret, volo, ut hi, in quantum eos jus habere erui poterit, aut illi remonstraverint, contententur. Sexto: Ex Contractu inter acta Bonorum Tötősiensium reperi­­bile apparebit, quod Universa Bona, quae pro Balogianis habita et per aviam defunctae Consortis mee cum Marito Petro Balogh possessa fuerant, vel ad ea pertinuerant, in eandem Consortis meae Aviam et quidem ad liberam ejus dispositionem per Condivisionales translata sint, ea proinde his libere disponere potuerit. Genitor quoque Consortis meae Joannes Gombossy transegit cum reliquis descendentibus Berkeianis, et hi quoque omne jus ei cesserunt. Bonum Küllő et alia quaedam ipse comparavi, et Bonum qui­dem Küllő Consensu etiam Palatinali ad liberam meam dispositionem impetrato firmavi, de hoc ergo etiam de jure libere dispono. 31 481

Next

/
Thumbnails
Contents