Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)

Függelék

Quid ergo supererit, quod animam peccatricem, quae anteactis vitae diebus pro Deo, et salute parum et nihil fecit, ne timore et tremore opprimatur et perdatur, erigere possit? Nihil certe nisi Unica Misericordiae et Bonitatis Divinae infini­­tudo, Pretiumque Sanctissimi Sanguinis pro mea salute effusi. Omnem proinde spem in hanc colloco, et exiguos, quos mihi Divina Bonitas adhuc indui gebit vitae dies Deo meo consecrabo, eos­­que eo impendere omnibus viribus contendam, ut peccata mea expiare, Elemosinis redimere, et id quod Ezechielis cap. 18. versibus 21. et 22. Poenitenti Benignissime promisit, neve in Judicium cum servo suo intret ab infinita ejus Misericordia consequi possim. Quem in finem quemadmodum firmiter constitui ex Bonis et facultatibus meis, quae ex Divina Benignitate et Largitate accepi Dei Omnipotentis Gloriam et Honorem augere, ita ut ea me ex vita hac mortali decedente rite expleantur, mensque mea ubi cum morte luctandum erit ab omni cura et sollicitudine libera, Deoque Creatori Suo unice affixa esse, ejusque Gratia insidiis et infestationibus Orci eo potentius resistere possit, cum Infinitae Misericordiae Dominus etiam nos Paterne moneat, ut parati simus, cum nesciamus neque diem, neque horam, ut ut Gratia Dei sano adhuc corpore et viribus sim, Testamentariam tamen dispositionem tempestive facere constitui. Duas mihi Divina Bonitas dedit Vitae Socias. Primam nobilem dominam Annam Gombossy mihi cordintime dilectam, sed hanc Deo meo in optimo aetatis flore ex hac vita ad aeternam evocare, meque et Prolis, et illius solatio, quod in humanis mihi maximum fuit, desti­tuere post exiguos duodecim circiter Matrimonii Annos Clementis­sime visum fuit. Alteram nobilem dominam Susannam Solterer, spectabilis con­dam Domini Alexandri Niczky de eadem Viduam, mihi pariter dile­ctam cui in tertium annum convivo, cumqua an Deus Optimus mihi Prolem donaturus sit, cum incertus sim, ne me quo casu sine Prole de­cedente bona mea in confusionem abeant, sed ad Gloriam Omnipo­tentis ut promisi Dei, meamque et defunctae Consortis Parentumque et Consanguineorum nostrorum, ac modo viventis Uxoris meae ani­marum salutem convertantur Ultimam Voluntatem meam, Testamento priore per me ipsum cassato salvaque addendi modificandi et immu­tandi facultate sequentibus declaro et quidem: Primo: Animam meam peccatricem in Sanctissimas Dei et Crea­toris mei manus resigno, eumque omni possibili Omnium Sanctorum et Angelorum affectu oro, ne delictorum et ignorantiarum mearum meminisse velit, sed misero agonizanti Gratiam, et Misericordiam im­pertiri ab omni peccati macula praeservare, animam Sacratissimo Lateris Sui Vulneri, ut ab infestationibus secura sit, includere, ex Corpore hoc Mortali emigraturam Paterne, et Misericordissime sus­cipere dignetur, In Judicium cum servo suo non intret, neque admit­tat, ut tantum Sanguinis pro me fusi pretium in me pereat. Cum autem 479

Next

/
Thumbnails
Contents