Vecsey Lajos: A kőszegi róm. kat. Kelcz-Adelffy Árvaház története 1741-1941 - A Szombathelyi Egyházmegye múltjából 1. (Szombathely, 1943)
Függelék
2 1768. július 10. II. rész: 1771. január 8. Kőszeg Adelífy Antal végrendelete. Szombathelyi Püspöki Levéltár. II. szekrény. In Nomine Sanctissimae et Individuae Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Arnen. Antonius Adelffy Creatura Dei Omnipotentis Creatori Suo Optimo ingratissima, quia mille offensarum rea, contremisco vel a contemplatione mortis mihi ex immutabili Decreto Divino inevitabilis dum animo revolvo; Quod Deus incomprehensibilis Majestatis Dominus, qui prout ab aeterno sine me fuit, ita aeternum esse potuisset, me ab aeterno dilexerit, et postpositis aliis millenis in mundum hunc producendum decreverit, antequam produceret, Coelum omnibus deliciis affluentem, ut ibidem Beatissimo ipsius Conspectu, inque amoenissimo Angelorum, et Sanctorum Consortio, iis, quas testes S. Paulo Apostolo, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis descenderunt bonis et solatiis frui possim, creaverit, hoc per peccatum Adae omnibus posteris occlusum assumpta carne humana, perpessis dirissimis omnis generis Cruciatibus, indicibili Sanguinis Effusione, ac horribili Crucis morte reseraverit, ad Sanctissimam Imaginem et Similitudinem Suam Creatum in lucem produxerit, in Fide Salvifica nasci, educari, bonis moribus instrui fecerit, Talentis, Honoribus, facultatibus aliisque donis cumulaverit, lapsum, et mille inferos promeritum, a Facie Sua non projecerit, sed poenitendi potius instinctus dederit, tempusque et modum poenitentiae Misericordissime concesserit. Ego tamen tanti ab aeterno Dei in me amoris et bonitatis, tot et tantorum donorum et gratiarum ac misericordiarum oblitus, pro his omnibus mille ingratitudines et offensas rependerim, Dominum tam bonum dereliquerim, mundi illecebras et diaboli mendaciorum patris instinctus, quibus animas irretire, et ad aeternos cruciatus ducere solet, secutus fuerim, et peccando me contra Majestatem Coelo, Terrasque Dominantem et Immensam temerarie erexerim. Quae igitur angustiae me invasurae sunt, ubi constitutus per Deum Vitae terminus advenerit, ubi me lethali lecto affixum omni hominum, et totius mundi, quorum tamen longe magis, quam Creatoris cujus unice Gratia et Misericordia mihi subvenire potest, servitiis contra apertum ejus monitum (Quaerite primum regnum Dei etc.) me impendi adjutorio destitutum Animam Creatori, et Rationem Villicationis coram Strictissimo Justissimi Judicis Tribunali jam jam redditurum cognovero. Si Sanctus Paulus Gentium Apostolus, qui omnia et plus aliis fecit, per hoc se justificatum dicere ausus non fuit, si Judicium tam strictum futurum est, ut vix justus securus sit. 478