A Szombathelyi Egyházmegye Hivatalos Közleményei 1967 (Szombathely, 1968)
7. Persuasio in Ecclesia vigens Dominici gregis Pastores -per applicationem meritorum Christi et Sanctorum singulos fideles a reliquiis peccatorum liberare posse, paulatim decursu saeculorum. Spiritu Sancto afflante, qui populum Dei iugiter animat, usum indulgentiarum induxit, per quem profectus in doctrina ipsa et disciplina Eccliesiae factus est, non permutatio, et ex radice revelationis novum bonum invectum ad utilitatem fidelium ac totius Ecclesiae. Usus autem indulgentiarum, paulatim propagatus, tum maxime in historia Ecclesiae ut factum conspicuum apparuit, quando Romani Pontifices, opera quaedam bono communi Ecclesiae convenientia, „pro omni paenitentia reputanda esse” decreverunt, atque fidelibus „vere paenitentibus et confessis” atque huiusmodi opera peragentibus „de omnipotentis Dei misericordia et... Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi”, „Apostolicae plenitudine potestatis”, „non solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium suorum ... veniam peccatorum” concedebant. Nam „Unigenitus Dei Filius. .. thesaurum militanti Ecclesiae acquisivit... Quem quidem thesaurum... per beatum Petrum, caeli clavigerum, eiusque successores, suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter dispensandum, et propriis et rationabilibus causis, nunc pro totali, nunc pro partiali remissione poenae temporalis pro peccatis debitae, tam generaliter, quam specialiter (prout cum Deo expedire congnoscerent), vere paenitentibus et confessis misericorditer applicandum. Ad cuius quidem thesauri cumulum beatae Dei Genitricis omniumque electorum . .. merita adminiculum praestare noscuntur”. 8. Haec remissio poenae temporalis debitae pro peccatis, ad culpam quod attinet, iam deletis proprio nomine „indulgentia” vocata est. Quae indulgentia communia quaedam habet cum aliis rationibus seu viis ad peccatorum reliquias tollendas initis, sed insimul ab iisdem rationibus plane distinguitur. In indulgentia enim Ecclesia, sua potestate utens ministrae redemptionis Christi Domini, non tantum orat, sed christifideli apte disposito auctoritative dispensat thesaurum satisfactionum Christi et Sanctorum ad poenae temporalis remissionem. Finis quem ecclesiastica auctoritas sibi proponit in elargiendis indulgentiis in hoc est positus ut non solum adiuvet christifideles ad poenas debitas luendas, sed etiam eosdem impiellat ad pietatis, paenitentiae et caritatis opera peragenda, ea praesertim quae fidei incremento et bono communi conducunt. Quod si christifideles indulgentias in suffragium defunctorum transferant, eximio modo caritatem exercent et, dum superna cogitant, terrena rectius componunt. Hanc doctrinam Magisterium Ecclesiae in variis documentis vindicavit atque declaravit. In usum quidem indulgentiarum nonnumquam abusus irrepserunt, tum quia „per indiscretas et superfluas indulgentias” claves Ecclesiae contembantur et paenitentialis satisfactio enervabatur, tum quia IV propter „pravos quaestus” indulgentiarum nomen blasphemabatur. Ecclesia vero, abusus emendans atque corrigens, indulgentiarum usum, christiano populo maxime salutarem, et sacrorum Conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet et praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedenti in Ecclesia potestatem esse negant”. 9. Ecclesia autem etiam hodie omnes suos filios invitat, ut ponderent atque considerent, quantum valeat usus indulgentiarum ad vitam singulorum, immo etiam totius societatis Christianae fovendam. Ut breviter praeciqua commemoramus, primum quidem salutaris hic usus docet „Malum et amarum est reliquisse.. . Dominum Deum”. Fideles enim, cum indulgentias assequuntur, intelligunt se non posse propriis viribus expiare malum, quod peccando sibi ipsis immo toti communitati intulerunt, et ideo ad humilitatem salutarem excitantur. Usus deinde indulgentiarum docet, quam intima unione in Christo inter nos coniungamur, et quantum conferre possit vita supernaturalis uniuscuiusque ad alios, ut et ipsi cum Patre facilius et artius possint uniri. Indulgentiarum itaque »sus efficaciter ad caritatem inflammat, eamque eximio modo exercet, cum fratribus in Christo dormientibus adiutorium praebetur. 10. Item indulgentiarum cultus ad fiduciam et spem plenae reconciliationis cum Deo Patre erigit; quod tamen ita operatur, ut nullius negligentiae ansam det, studiumque dispositionum ad plenam communionem cum Deo requisitarum nullo modo remittat. Indulgentiae enim licet gratuita sint beneficia, tamen tum pro vivis tum pro defunctis tantum certis condicionibus impletis conceduntur, cum ad eas assequendas requiratur, hinc ut opera bona praescripta absoluta sint, illinc ut fidelis debitis dispositionibus praeditus sit: scilicet, ut Deum diligat peccata detestetur, in meritis Christi Demini fiduciam habeat et communionem Sanctorum magnae utilitati sibi esse firmiter credat. Neque omittendum est indulgentias acquirendo fideles dociliter se submittere legitimis Pastoribus Ecclesiae et praesertim successori Beati Petri, Caeli clavigeri, quippe quos ipse Salvator mandaverit, ut pascerent et regerent Ecclesiam suam. Institutio itaque salutaris indulgentiarum suo modo confert, ut Christo exhibeatur Ecclesia non habens maculam aut rugam, sed sancta et immaculata, supernaturali caritatis vinculo in Christo mirabiliter coniuncta. Cum enim ope indulgentiarum membra Ecclesiae purgantis ad Ecclesiam caelestem citius aggregentur, per easdem indulgentias regnum Christi magis magisque atque celerius instauratur, „donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi”. 11. His igitur veritatibus innixa, sancta Mater Ecclesia, dum denuo commendat fidelibus suis indulgentiarum usum, ut populo christiano plurium saeculorum cursu et temporibus etiam nostri gratissimum, sicut experiendo probatur, nihil omnio detrahere intendit de aliis sanctificationis et purgationis rationibus, imprimis de sanctissimo Missae 7 —