A Szombathelyi Egyházmegye Hivatalos Közleményei 1967 (Szombathely, 1968)
sacrificio et sacramentis, praesertim paenitentiae sacramento, deinde de copiosis auxiliis, quae uno nomine sacramientalia vocantur, ac demum de pietatis, paenitentiae et caritatis operibus. His omnibus subsidiis hoc unum commune est quod sanctificationem et purificationem eo validius operantur quanto arctius aliquis Christo capiti et Ecclesiae corpori per caritatem coniungitur. Praestantia caritatis in vita Christiana etiam indulgentiis confirmatur. Nam indulgentiae acquiri nequeunt sine sincera metanoia et coniunctione cum Deo, quibus additur operum praescriptorum impletio. Servatur ergo ordo caritatis, in quem inseritur poenarum remissio ex dispensatione thesauri Ecclesiae. Suos fideles cohortans ne deserant seu parvipendant sanctas traditiones patrum, sed religiose éas accipiant, tamquam pretium catholicae familiae thesaurum, iisque obsequantur, Ecclesia tamen sinit unumquemque, in sancta et iusta libertate filiorum Dei, huiusmodi purificationis et- sanctificationis subsidiis uti; in eorum mentem autem continenter revocat ea quae ad salutem assequendam sunt praeponenda, utpote necessaria vel meliora et efficaciora. Ut autem ipse indulgentiarum usus ad maiorem dignitatem et aestimationem provehatur, aliquid innovandum sancta Mater. Ecclesia opportunum duxit in earum disciplina, novas,que normas tradendas decrevit. V. 12. Normae quae sequuntur variationes opportunas in disciplinam de indulgentiis inducunt, votis quoque Coetuum Episcopalium receptis. Ordinationes Codicis luris Canonici et Decretorum Sanctae Sedis de indulgentiis, quatenus cum novis normis congruunt, integrae manent. In normis apparandis haec tria praesertim spectata sunt: ut novq' mensura statueretur pro indulgentia partiali, congrua deminutio in indulgentias plenarias induceretur, et quae ad indulgentias reales et locales, quas dicunt, pertinent in simpliciorem et digniorem formam redigerentur et componerentur. Ad indulgentiam partialem quod attinet, antiqua dierum et annorum determinatione posthabita, nova norma seu mensura exquisita est, iuxta quam actio ipsa consideratur christifidelis, qui opus indulgentia ditatum perficit. Cum vero sua actione christifidelis — praeter meritum quod actionis est fructus praecipuus — consequi insuper possit poenae temporalis remissionem, et quidem eo maiorem quo maior est operantis caritas et operis praestantia, placuit hanc ipsam remissionem poenae, quam christifidelis sua aotione acquirit, tamquam- mensuram sumere remissionis poenae, quam Ecclesiastica Auctoritas per indulgentiam partialem liberaliter addit. Ad indulgentiam plenariam quod attinet, opportunum visum est earum numerum -congruenter minuere, ut christifideles indulgentia plenariae aequam aestimationem faciant et eam, debitis ornati dispositionibus, acquirere valeant. Quod enim saepius occurit, parum attenditur; quod copiosius offertur, parvi aestimatur; cum preli que christifideles congruo temporis spatio indigeant, ut ad plenariam indulgentiam assequendam apte se praeparent. Quod attinet ad indulgentias reales et locales, ncn tantum earum numerus valde deminutus est, sed ipsum-nomen sublatum est, quo clarius constet' indulgentiis ditari christifidelium actiones, non vero res vel loca, quae sunt tantum occasiones indulgentias acquirendi. Immo piarum. Consociationum asseclae, indulgentias illis proprias assequi possunt, praescripta opera adimplendo, neque insignium usu requiritur. NORMAE N. 1. Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod. attinet; iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra redemptionis thesaurum satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat et applicat. N. 2. Indulgentia est partialis vel plenaria prout a poena temporali pro peccatis debita libera* ex parte aut ex toto. N. 3. Indulgentiae sive partiales sive plenariae possunt semper defunctis applicari in modum suffragii. N. 4. Indulgentia partialis, in posterum, his tantum verbis „indulgentia partialis” significabitur, nulla addita dierum vel annorum determinatione. N. 5. Christifideli qui, corde saltem, contritus, peragit opus indulgentia partiali ditatum, tribuitur ope Ecclesiae tantadem pöenae temporalis remissio, quantam ipse sua actione iam percipit. N. 6. Indulgentia plenaria semel tantum in die acquiri potest, salvo praescripto N. 18 pro constitutis „in articulo mortis”. Partialis vero indulgentia pluries in die acquiri potest, nisi aliud expresse notetur. N. 7. Ad indulgentiam plenariam assequendam requiruntur exsecutio operis indulgentia ditati et impletio trium condicionum, quae sunt: sacramentalis confessio, communio eucharistica et oratio ad mentem Summi Pontificis. Requiritur insuper u* excludatur omnis affectus erga quodcumque peccatum etiam veniale. Si plena huiusmodi dispositio desit vel praedictae condiciones, salvo praescripto N. 11 pro „impeditis”, non impleantur, indulgentia erit tantum partialis. N. 8. Tres condiciones perfici possunt pluribus . diebus ante vel post praescripti operis exsecutionem; convenit tamen ut communio et oratio ad mentem Summi Pontificis peragantur ipso die que instituitur opus. N. 9. Unica sacramentali confessione plures indulgentiae plenariaie acquiri possunt; unica, vero communione eucharistica et unica oratione ad mentem Summi Pontificis una tantum indulgentia plenaria acquiritur. N. 10. Condicio precandi ad mentem Summi Pontificis plene impletur, si recitantur ad Eiusdem mentem semel Pater et Ave; data tamen facultate singulis fidelibus quamlibet aliam orationem reei— 8