A Szombathelyi Egyházmegye részére az 1949. évben kibocsátott körlevelek (Szombathely, 1950)
2817. sz. Instructio de ministro missae. Sacra Congregatio de disciplina sacramentorum die 1. Oct. anni labentis publicavit Instructionem de apostolicis induitis I. oratorii domestici cum suis extensionibus; II. altaris portatilis; III. litandi Missam sine ministro et IV. asservandae Ssmae Eucharistiae in privatis sacellis (AAS XXXXI pag. 493—511.) Instructionem hanc Ssmus D. N. Pius Papa XII. die 6. Sept. anni curr, approbare, et Apostolica auctoritate munire dignatus est. . . atque mandavit, ut Instructio haec in A„ A. S. commentario officiali ederetur, ab omnibus sacerdotibus et fidelibus latini ritus sedulo et religiose servanda. Instructionis III. partem de usu obligatorio ministri in celebratione Missae sacrificii in sequentibus per extensum publico: 1. ,, . . . Ob huius, tam augusti Mysterii dignitatem, volumus atque urgemus — quod ceteroquin semper praecepit Mater Ecclesia — ut nullus sacerdos ad altare accedat, nisi adsit minister, qui ei inserviat eique respondeat, ad normam canonis DCCCXIII.“ Re enim vera canone 813 С. I. C. prohibetur sacerdos Missam litare sine ministro, qui eidem inserviat et respondeat. Minister designat fidelium conventum iuxta illud Divi Thomae (Sum. Theol. p. III q. 83 a. 5 ad 12) „(minister)" gerit personam totius populi catholici": id quoque evincitur ab antiquissimo Ecclesiae more iuxta quem presbyter sacra Mysteria ferebat cum assistentia diaconorum et aliorum ministrorum et omnis populus respondebat. Missa celebrata a solo presbytero cum unico ministrante est posterioris temporis. Id patet etiam ab universali et concordi doctrina liturgistarum et moralistarum. Ceterum nonnullae Missae partes (orationes, „confiteor", „orate fratres" cum responsione „suscipiat" ac versiculi non pauci etc.) numero plurali exprimuntur ad ostendendam praesentiam alicuius ministri sacerdoti assistentis. Praeterea maxime convenit, ut sacerdos in celebratione habeat cooperationem seu suffragium unius deservientis, qui ipsum adiuvet ad quosdam ritus explendos et casu repentinae corporis offensionis ei succurrat ac quid sit agendum provideat. Consuetudo celebrandi Missam sine ministro, immo nemine praesente, ortum duxisse videtur in monasteriis. 2. Lex utendi ministro in Missa perpaucas tantummodo patitur exceptiones, quae ab A. A. rei liturgicae et moralis peritis uno consilio reducuntur ad sequentes casus: a) si viaticum ministrari debeat infirmo et minister desit; b) si urgeat praeceptum audiendi Missam, ut populus eidem satisfacere possit; c) tempore pestilentiae, quando haud facile invenitur qui tale ministerium expleat et secus sacerdos debeat per notabile tempus se abstinere a celebrando; d) si minister e loco abscedat tempore celebrationis, etiam citra consecrationem et offertorium: quo casu reverentia sancto Sacrificio debita prosecutionem exigit etiam illo absente. Extra hos casus, pro quibus habetur unanimis auctorum consensus, huic legi derogatur dumtaxat per apostolicum indultum, praesertim in locis missionum. 3. Est tamen prae oculis habendum: inter carentiam ministri et usum alicuius minus idonei inservientis, alteram hypothesim praeferri debere, dummodo minister huiusmodi saltem capax sit explendi praecipuas caeremonias, uti porrigere ampullas, missale transferre, tintinnabulum agitare. 4. Exceptis necessitatis casibus in n. 2. enumeratis, vi citati can, 813 requiritur praesentia ministri in Missae celebratione: rubrica missalis praefert, quantum fieri possit, clericum laico, qui est adhibendus, si clericus desit, qui et ipse debet esse masculini sexus: omnes A. A. unanimiter docent esse sub mortali prohibitum mulieribus, etiamsi moniales sint, ministrare ad altare. Sapienter igitur Ecclesia prioribus tem* ч