A Szombathelyi Egyházmegye részére az 1948. évben kibocsátott körlevelek (Szombathely, 1949)

- 42 — 2. in omnes autem Sodalitates opera apostolica in suo territorio exercentes illa potestate frui a sacris canonibus legitimis­que statutis dioecesanis eidem concessa ad rectam externi apostolatus ordinationem. VII. Cuiuslibet Sodalitatis Marianae moderator legitime renuntiatus, qui quidem semper sacerdotali dignitate insignitus sit oportet, quamquam legitimis Superioribus ecclesiasticis omnino subicitur, tamen, ad normam Regularum Communium, in ipsa Congregationis vita interna plena fruetur potestate, quam plerumque per sodales sibi muneris adiutores adscitos exercere con­venit. VIII. Huiusmodi Sodalitates dicendae sunt Marianae, non tantum quod а В. V. Maria titulum assumant, sed quod potissi­mum sodales singuli erga Deiparam pieta­tem singularem profiteantur eique plena consecratione devinciantur, qua spondeant, licet non sub peccato, se omni ope pro sua aliorumque christiana perfectione ac salute sempiterna sub B. M. Virginis vexillo pug­naturos qua quidem consecratione perpetuo sodalis B. M. Virgini obligatur, nisi indig­nus dimittatur aut animi levitate ipsémét Sodalitatem deserat. IX. In sodalibus conscribendis ii sedulo deligantur qui vulgari ac trito vitae genere minime contenti studeant vel arduas „ascen­siones in corde suo disponere" (cfr. Ps. 83, 6) secundum asceticas normas ac pietatis exercitii in Regulis proposita. X. Congregationum Marialium proinde est sodales, pro cuiusque conditione, ita in­stituere, ut possint aequalibus in exemplum christianae vitae atque apostolicae navitatis proponi. XI. Inter primarios Congretionum fi­nes habendus est apostolatus omnimodus, socialis praesertim, pro Christi regno pro­pagando Ecclesiaeque iuribus defendendis, ab ipsa ecclesiastica Hierarchia eisdem de­mandatus: ad quam veram plenamque cum apostolatu hierarchico cooperationem praes­tandam propriae Sodalitatum normae ad huiusmodi cooperationis modos pertinen­tes nullatenus sunt variandae aut innovan­dae, XII. Denique, Congregationes Marianae eodem ordine, atque ceterae consociationes apostolicum finem prosequentes, sunt cen­sendae, sive cum hisce sint foederatae sive cum ipso Actionis Catholicae coetu prima­rio una simul cohaereant. Porro cum Soda­litates cuilibet alii consociationi debeant, sub sacrorum Pastorum ductu et potestate operam suam conferre atque industriam, necesse non est singulos sodales alii coetui etiam nomen dare. PIUS PP. XII. Decretum Ne temere, decessoris Nostri fel. rec. Pii X. jussu latum, statuerat (art. XI.) omnes in Ecclesia catholica baptiza­­tos, etiamsi ab eadem postea defecissent, teneri ad servandam matrimonii formam in Concilio Tridentino definitam. Verum ne irrita evaderent matrimonia eorum, qui, ab acatholicis nati et in Eccle­sia catholica baptizati, ab infantili aetate in haeresi vel schismate aut infidelitate vel sine ulla religione adolevissent, in Co­dice Juris Canonici statutum fuit huius­­modi baptizatos non teneri ad canonicam matrimonii formam servandam. At experientia triginta annorum satis docuit exemptionem a servanda canonica matrimonii forma, hujusmodi in Ecclesia catholica baptizatis concessam, bono ani­marum haud emolumento fuisse, immo in solutione casuum saepe saepius difficulta­tes multiplicasse; quamobrem Nobis visum est expedire ut memorata exemptio revo­cetur. Et ideo Nos, auditis Emis ac Revmis Patribus Supremae S. Congregationis S. Officii, Motu Proprio ac de plenitudine Apostolicae potestatis, decernimus ac sta­tuimus omnes in Ecclesia catholica bapti­zatos teneri ad canonicam matrimonii for­mam servandam; abrogamus itaque alte­rum comma paragraphi secundae can. 1099. et jubemus ut verba item ab acatho­licis nati, etsi in Ecclesia catholica bapti­zati, qui ab infantili aetate in haeresi vel schismate aut infidelitate aut sine ulla re­ligione adoleverunt quoties cum parte aca­­tholica cortraxerint ex can. 1099. expun­gantur. Hac autem arrepta ocassione, Missio­naries ceterosque sacerdotes admonemus ut iidem praescripta canonum 750—751 sancte servent. Mandamus igitur ut hae Litterae Apos­tolicae Motu Proprio datae in Acta Apos­tolicae Sedis referantur, ac statuimus ut, quae in iisdem jussa sunt, vim suam exe­­rant a die 1. Januarii MCMXLIX. Contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam peculiari mentione dignis. Datum ex Arce Gandulphi, prope Ro­mam, die 1. mensis Augusti, in festo S. Petri in Vinculis, anno MCMXLIX, Ponti­ficatus Nostri decimo. Pius PP. XII. 2747. sz. Motu Proprio Abrogatur alterum comma paragraphi secundae can. 1099. A Mediator Dei et hominum apostoli körlevél 107. pontjában Szentséges Atyánk kívánja, hogy létesüljön az egyházmegyé­ben olyan tanács, amelynek célja a litur­gikus apostolkodás terjesztése. Ezen ta­nács feladata segíteni a főpásztort, hogy az apostoli körlevél előírása szerint min-2748. sz. Liturgikus és egyház­zenei tanács kinevezése.

Next

/
Thumbnails
Contents