A Szombathelyi Egyházmegye részére az 1948. évben kibocsátott körlevelek (Szombathely, 1949)
XL 2746. sz. Const. Apóst, a Mária Kongregációkról. Szentséges Atyánk, XII. Pius pápa 1948, szept. 27-én Constitutio Apostolicat adott ki a Mária Kongregációkról. (A. A. S. 1948. Nr. 10.) Kétszáz éve annak, hogy a XIII. Gergely pápa által 1584. december 5-én Omnipotentis Dei bullájával canonilag létesített Mária Kongregációt XIV. Benedek pápa Gloriosae Dominae, u. n. aranybullájával új kegyelmekkel erősítette és gazdagította. Történelmi visszapillantásban méltatja a Szentatya a kongregációk munkáját. Világosan jelöli a célját és hivatását: „Marianas Sodalitates, ut earundem leges ab Ecclesia approbatae alte edicunt, consociationes esse apostolico spiritu imbutas, quae cum asseclas suos ad ipsos sanctitatis vertices interdum evectos incitent ad perfectam ceterorum etiam christianae vitae formam salutemque sempiternam, sacris Pastoribus praesidibus procurandam, atque ad Ecclesiae jura tutanda, illudque assequuntur ut Virginis Deiparae impigri praecones regnique Christi propagatorem instructissimi comparentur, Congregationes Marianas pleno jure dici possunt, „Actio Catholica B. M. Virgine auspice et afflante suscepta.“ His itaque omnibus attente perpensis, vehementissime optantes ut hae pietatis actuosaeque christianae vitae oalaestrae magis magisque in dies vigeant ac roborentur, apostolica Nostra auctoritate nonnulla capita enucleate indicamus sodalibus marianis ubique terrarum communia atque ab omnibus, quorum interest, religiose servanda." I. Congregationes Marianae, Sodalitati Primae Primariae Collegii Romani rite aggregatae, sunt consociationes religiosae ab ipsa Ecclesia erectae ac constitutae atque ab ea, ad mandata sibi concredita aptius conficienda, amplissimis privilegiis cumulatae. II, Legitima Congregatio Mariana ea tantum est habenda quae ab Ordinario compotente sit erecta, videlicet, in locis propriis Societatis Iesu aut eius curae comissis, a Praeposito Generali; in ceteris vero quibuslibet ab Episcopo loci, vel, de eius consensu formali, a praedicto Praeposito Generali. U(t autem Congregatio sic erecta privilegiis et indulgentiis, Primae Primariae Sodalitati concessis, frui valeat, necesse est ut huic rite sit aggregata. Haec tamen aggregatio, quae de consensu Ordinarii loci est impetranda, quaeque uni Praeposito Generali Societatis Iesu competit, nullum ius huic Primae Primariae vel Societati Iesu in eam Sodalitatem confert. III. Congregationes Marianae, quippe quae hodiernis Ecclesiae necessitatibus plene congruere sint dicendae, debent ex Summorum Pontificum voluntate suas leges, indolem, institutionem intactas servare. IV. Regulae Communes quarum observantia, in substantialibus saltem, ad aggregationem impetrandam necessaria est, omnibus Congregationibus enixe commendantur, tamquam disciplinae antiquitus sodalibus usitatae constantique usu receptae summarium ac documentum. V. Omnes Congregationes Marianae, modis accidentaliter diversis at substantialiter iisdem, non secus atque alii coetus apostolicis operibus dediti ab Ecclesiastica Hierarchia dependent. VI. Ne in Dei regno propagando religionisque iuribus tutandis christianae militiae ordines dissipentur viresque enerventur, mariani sodales, maiorum vestigiis ipsique hodiernae agendi rationi fideliter insistentes, in apostolicis operibus suscipiendis et prosequendis, meminerint: a) loci Ordinarium 1. potestatem, ad normam sacrorum canonum, firmisque semper Sedis Apostolicae praescriptis et documentis, habere in omnes prorsus suae ditionis Sodalitates circa externi apostolatus exercitium; 2. potestatem habere in Sodalitates extra Societatis Iesu septa constitutas, eisque proinde normas proprias dare posse, firma tamen Regularum Communium substantia. b) Parochum 1. Praesidem natum Congregationum paroecialium esse, quas igitur ut ceteras sui territorii consociationes moderetur;