Püspöki körlevelek 1941 (Szombathely, 1942)

- 42 — tem, ut adolescentium in praefato instituto congregatorum curam gerant. Utamur hac occa­sione, ne adolescentes praeformationem tantum militarem et educationem ad pietatem erga patriam sortiantur, sed etiam spiritu religioso et morali imbuantur. Ubi fieri potest, assumant sacerdotes munus praesidis in huiusmodi asso­ciationibus (leventeegyesület elnökségét), et ccrdi eis sit, ut instructores (leventeoktalók) sint probi viri catholici. Si statim initio benevo­lentia hanc causam prosequimur, et in posterum in res gerendas influere poterimus; si autem directio prorsus ad alias manus devenerit, facile nobis incommoda exsurgent. Quod institutum summae utilitatis esse po­test non solum ratione educationis civilis, sed etiam — dummodo serio manum admoveamus — ratione institutionis religiosae et moralis, nam adolescentes ea aetate, in qua integritas eorum maxime periclitatur, nobis offeruntur, dum secus facile nos fugerent. Iuxta instructionem supranominatam in­structores (leventeoktatók) iuvenes in corpore ad ecclesiam deducere tenentur, ubi cultus di­vinus eis specialiter destinatus (leventeisten­­tisztelet) celebratur. Quod non significat quasi, missa sit celebranda cui aliis exclusis soli ipsi assistant; sufficit si missa quaedam in ecclesia celebrari solita declaratur esse missam adoles­centium (leventemise) et locus aptus in ecclesia eis reservatur. Qua occasione brevis saltem allocutio ad adolescentes habeatur. In qua missa determinanda, quantum fieri potest, optatis in­structorum assecundemus. Quibus cum operam navabitis consocia­tiones adolescentium, quae ab Actione Catholica diriguntur, negligere nequaquam licebit. Quae ruri sunt: pro adolescentibus sexus virilis KAL, pro feminei sexus KALÁSZ. Associatio puella­rum magis excultarum est KLOSZ, pro puellis operariis DL. Mea ex parte maxime inculco associationes sequentes ut foveantur: Szívgárda, KAL, KALÁSZ. Ad Szívgárda quod attinet quae de eo scire necesse vel utile est, officium centrale Vos interrogantes libenter docebit. De KAL et KALÁSZ secretarius dioecesanus Actionis Ca­tholicae et directores dioecesani informationes praestabunt. Nec omittamus curam adultorum. Ad nor­mán Codicis (can. 711) in qualibet paroecia con­­fraternitas Sanctissimi Sacramenti erigenda est (Oltáregyesület), cuius directio nimium laborem non exigit, membra eius autem ad decus eccle­siae, altaris et paramentorum multum conferent. Aliae uniones pro adultis sunt: Credo, Unio Sacratissimi Cordis (Jézus Szíve Szövetség), Pia Unio SS. Rosarii (Élő Rózsafűzér Társulat) etc. Utor occasione, ut Vobiscum adhuc commu nicem ut sequitur: 1. Territorium administraturae apostolicae ad dioecesim Sabariensem pertinere nunquam desiit ac etiam, nunc ad eandem dioecesim per­tinet. Proinde et in territorio administraturae directorio dioecesano utendum est, in quo adno­­tatum invenietis, quandonam missa aplicanda sit pro populo. In officio recitando proprium Saba­­riense adhibere obligantur omnes sacerdotes ad­ministraturae, omnes igitur, qui die 1. Jun. 1941. hic actu in servitio fuerunt, ad titulum servitii adminstraturae sunt ordinati et qui erant sacer­dotes huius administraturae, cum eis a munere solutis pensio concessa est. Ceteri qui hic com­morantur, officium iuxta directorium proprium recitent. Dum proprium Sabariense acquiri po­terit, recitent officium iuxta kalendárium ecc­lesiae universalis ratione habita tamen diei 20. Aug., festi S. Stephani Regis, qui est patronus regni nostri. 2. Ecclesia catholica in eo est, ut eius unitas etiam in sacra liturgia refulgeat epis­copisque imponit, ut abusus, qui forte irrep­serint, ab eis corrigantur. In sacrificio missae celebrando et in sacramentis administrandis igi­tur servemus rubricas et praecepta liturgica. In missa cantata sanctum evangélium alia lingua, quam latina decantare non licet; sacra commu­nio praescriptis servatis sola linqua latina ad­­hibata distribuenda est. Nihil obstat, quominus fideles ad sacram communionem accedentes preces: „Confiteor“ et „Domine, non sum dig­nus“ lingua vernacula alta voce recitent. 3. In nostra dioecesi Rituale Strigoniense adhibere omnes tenentur. 4. Institutio catechetica in genere in lingua materna puerorum peragenda est, respective ea in lingua, qua si utimur, exposita a pueris facil­lime intelligentur. Si in eadem classe diversa est puerorum linqua materna, omnium respectus habeatur et breviter saltem omni lingua veri­tates fidei expolicentur. 5. Sacrae conciones et devotiones populares (litaniae) lingua vernacula habeantur. In paroe­ciis mixtae linguae de his, sicut etiam de cantu sacro populi, prout prudentia pastoralis suade­bit, disponendum est. Ne recusemus cantum hungaricum, si magistratus interdum nos rogant. In fine missae adolescentium qui „leventék“

Next

/
Thumbnails
Contents